Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1866
Index
— 41 — Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. In multis offendimus omnes committendo mala et omittendo bona. Nisi Deus misericordiam applicet, merito peribimus omnes. Sed ecce si condonemus offensas, quas patimur ab aliis, quantumcunque exiguas, Deus misericordia sua motus decem millium talentorum dimittit nobis. Et ne nos inducas in tentationem. Non rogamus, ut omnem prorsus tentationem, quae saepe occasio est et matéria exercendae virtutis, prorsus a nobis auferatDominus, sed petimus, ut moderetur tentationes per ejus sapientiam nobis permissas, sicque imbecillitati nostrae opitulari velit, ne tentemur supra id quod possumus, sed illaesi evadamus. Próba me Domine et tenta me, ure renes meos et cor meum, et vide si via iniquitatis in me est. Sed libera nos a malo. — Libera nos quaesumus orat Ecclesia ab omnibus malis praeteritis praesentibus et futuris, aeternis et temporalibus, animae et corporis. Insuper rogamus in hac postrema petitione Dominum, ut nos tueatur contra malignum bostem, ne seu in corpore seu in fama, seu in fortunis ita affligamur, ut inde animae nocumentum oriri possit. Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte, ne quando dicat inimicus meus, praevalui adversus eum. — Et baec quidem omnia magnó desiderio et magna fiducia petimus. In te Domine speravi, non confundar in aeternum. U, Rationes de novo Fundo Deficientium Sacerdotum Archi-Dioecesis Colocensis per Nr. 447. concernentem fundi Administratorem pro anno 1865. praestitae ac debite censuratae exhi- Status novi bent : status ejusdem fundi sub finem anni 1865. sequens est : entíum Sacerdotum anno 1S65. Ferceptiones : 1. Remanentia anni prioris 186 8/ 4 efficit : 996 fl. 7 1 7/ 6 0 xr. 2. E censu Capitalium universim influxerunt : 1,888 fl. 91 4/ 1 0 xr. 3. E repersolutis Capitalibus : 548 fl. 50 xr. 4. E benevolis oblatis : a) Excellentissimus pie denatus Archi-Episcopus Colocensis Josephus Kunszt : 10,000 fl. b) Joannes Nikolics, Parochus antehac Csávolyensis : 2,275 fl. c) D. Alexius Benedek, Abbas, Can. Hon. Parochus Zentensis : 59 fl. 81 xr. 5. E piis legatis : a) Jacobus Szuknovich, dum viveret Can. Hon. Parochus Palankensis: 40 fl. b) Andreas Kirschbaum, denatus Parochus Grarensis et V.-A.-Diacon. : 50 fl. 6. E decimalitate :