Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1866
Index
— 26 — stianae juventutis institutionem, et educationem in magnum adducunt discrimen, propterea quod illas a salutari catholicae Ecclesiae magisterio ac vigilantia quotidie magis amovent, nihil dubitayimus, quin Tu, Venerabilis Fráter, pro eximio Tuo in animarum salute curanda studio, ac pro perspecta Tua in Ecclesiae libertate, ejusque juribus tuendis constantia fortiter iis omnibus obsisteres, quaevel minimum animarum saluti damnum afferre, vei quovis modo episcopalis Tui ministerii liberam auctoritatem coarctare possent. Quod autem pro certo habebamus, id luculenter confirmarunt Tuae Litterae super hoc tanti momenti negotio ad Nos datae, et commentarius eisdem adjectus. Ac vehementer laetamur, cum videamus, Te, Venerabilis Fráter, licet aetate gravem, pro Ecclesia strenue pugnare eadem illa fortitudine, qua in episcopalis Tui ministerii decursu summopere praestitisti, ac Nostras, et hujus Sanctae Sedis laudes merito, optimoque jure Tibi comparasti. Equidem inter maximas, quibus affligimur, acerbitates, summa utimur consolatione, noscentes quomodo dives in misericordia Deus Sacrorum Antistites eo majoré divinae suae gratiae auxilio roboret ad Christi Jesu gregem tuendum, quo graviora in ipsum gregem luctuosissimis hisce temporibus damna inimicorum hominum opera irruunt et invadunt. Nemo certe ignorare potest, tristissimam ac deplorandam conditionem, in quam hodierna societas magis in dies prolabitur, derivari ex tot funestissicnis machinationibus, quae adhibentur, ut a publicis Institutionibus ac domesticis familiis quotidie magis sanctissima Christi fides, religio, ejusque salutaris doctrina amoveatur, et saluberrima ejus vis coangustetur ac praepediatur. Quae perniciosissimae machinationes ex tot pravis doctrinis necessario originem habent, quas hac miserrima nostra aetate cum maximo christianae civilisque reipublicae damno undique majorem in modum invalescere, et caput altius extollere vehementer dolemus. Et sane cum veritates a Deo revelatae impudenter denegentur, vei humanae rationis examini subjiciantur, evenit, ut illa naturalium rerum pláne tollatur subjectio, quae supernaturali ordini omnino debetur, utque homines ab aeterno suo fine arceantur, eorumque cogitationes, actionesque ad materialium, fugaciumque hujus mundi rerum limites redigantur. Et quoniam Ecclesia, quae columna et íirmamentum veritatis a Divino suo Auctore fűit constituta, ut omnes homines divinam edoceat fidem, ejusque depositum sibi traditum integrum inviolatumque custodiat r ac homines, eorumque consortia et actiones ad morum honestatem, vitaeque integritatem juxta revelatae doctrinae normám dirigat et fingat, iccirco pravarum doctrinarum fautores et propagatores omnia conantur, ut ecclesiasticam potestatem sua erga humanam societatem auctoritate spolient. Quamobrem nihil iatentatum, nihilque inexpertum relinquunt, ut omnem Ecclesiae potestatem, ejusque salutarem vim, quam ipsa Ecclesia ex divina sua institutione semper exercuit, et in humanae societatis Instituta exercere debet vei magis in dies coarctent, vei ab eisdem Institutis arceant, et ipsa Instituta pleno civilis, politicaeque auctoritatis arbitrio subjiciant ad imperantium placita, et ad volubilium aetatis opinionum rationem. Nihil vero mirum si hujusmodi funestissimi sane conatus in publicam juventutis institutionem educationemque inprimis comparentur, nihilque dubitandum, quin humana 'Td. "f! ,'11