Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1866
Index
— 10 — crescentem, a suo latere divelli aegro animo ferret; sed tandem victa precibus, victa etiam lacrymis optatam illi veniam concessit. Qua impetrata nobilis puella laeta, atque alacrisadvolans ad Religiosas Sorores Ordinis Carmelitarum Excalceatas Sanctae Christinae Augustae Taurinorum Sacris induta vestibus est anno MDCLXXYI. In tyrocinio christianae perfectionis iter sic animose suscepit excurrendum, ut in admirationem sui raperet reliquas S odales. Postquam vero solemnia vota nuncupasset grave ac diuturnum snbiit virtutis experimentum, siquidem per annos sex, Deo sic volente, coelesti quavis jucunditate, ac lumine caruit, quibus perfundi solent ac recreari piorum hominum mentes, et quasi obscurae noctis obvoluta tenebris illud iterare cum regio vate cogebatur „probasti me Deus, et visitasti nocte." Ad haec porro multiplici tentationum genere ab inferno lioste lacessita et vexata vitám traxit quovis poenarum genere acerbiorem. Sedata denique divino beneficio hac tanta animi tempestate, coelestibqs recreari deliciis uberrime coepit, sic ut intitnis abrepta sensibus perstaret quoties de Deo cogitaret, aut loqueretur. Quum insigni opinione virtutis apud Sodales merito floreret, omnium suffragio dignissima habita est, cui tyruncularum cura ac régimén, exinde vero S^premum Asceterii moderamen iterati& etiam vicibus invitae, aq reluctanti demandaretuv. Quibus muneribus Venerabilis Dei Famula sic perfuncta est, ut magistra, ac dux esset omnibus ad ineundam et absolvendam religiosae perfectionis viam. Scilicet elucebat in ipsa singularis animi demissio, praecipua erga Deum cliaritas, nunquam intermissum precationis studium, accuratissima legum omnium observantia, inusitatus sese' afflictandi ardor, ut referre videretur S. Aloysium Gonzagam materno genere se proxime attingentem, qui quidem admirabilem vitae innocentiam singulari austeritate cummulavit. Divinae gloriae propagandae studiosissima superatis difficultatibus omnibus, nóvum sui Ordinis monasterium in Monté Calerio excitavit, ac licet absens sacras Virgines inibi degentes ad omnium virtutum laudem incendit, erexit. Charitate erga proximum ducta graviter angebatur, tot perditos liomines in aeternae mortis periculo versari, assiduisque precibus, et voluntariis cruciatibus illud ab divina clementia contendebat, ut ipsi gratiae coelestis auxilio in viam possent redire salutis. Quod charitatis oí'ficium erga animas pariter exercuit, quae piaculari igne torquentur ; quippe et precationibus, et corporis afflictationibus statas eis poenas contraliere, et in coelestem beatitatem ingressum maturare studebat. Singulari pietatis studio Beatissimam Yirginem Dei Matrem, Ejusque Sponsum S. Josepkum prosecuta est, quibus exoratis pátriám suam ab hostili incursiore atque impetu liberavit. Denique gravi correpta morbo quum praeclara edidisset christianae patientiae documenta coelestes nuptias anhelans placidissime conquievit in osculo Domini die XVI. Decembris anni MDCCXVII. Quae de illius sanctitate invaluerat ipinio longe multumque aucta est post pretiosam ejusdem mortem, accedente prodigiorum celebritate, quae a Deo patrata illius suffragio ferebantur. Quamobrem de Venerabilis Dei Famulae vita ac virtutibus delata causa est ad Congregationem YY. FF. NN. S. R. E. Cardinalium legitimis ritibus tuendis praepositorum, rebusque omnibus maturo judicio ponderatis, virtutes quibus Dei Famula inclaruerat