Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1865

Index

CIRCULARES LITTERAE AD VENERABILEM CLERÜM ARCHI-DIOECESIS COLOCENSIS ANNO 1865. N ovu s quem hodierno die ordimur annus rursum adi'serias nobiscumipsis ineundas ra­tiones provocat, nosque admonet, lit his debite initis quae bene constituta repererimus, obfirmare, quae vero ex malo sunt, etiamsi diuturna consuetudine invaluissent, radicitus evellere pergamus, invocataque Spiritus sáncai gratia pie ipostulantibus certo non defutura, quae sunt sordida lavare, quae aridaiiugare, quae saucia samtig quaemgida flectere, quae frigida fovere omni virium contentione adnitamur. Ad salutarem liujusmodi operationem non potest non urgentissime nos compellere onus responsionis, de villicatione nostra co­ram tribunali divino serius aut citius, certe attamen subeundum. Qui profecto expenderit animae hominis dignitatem ac pretium, quod quidem — ut ajebat quidam sanctorum Patrum — tantum est quantum sanguinis quo est redemta; qui porro reflexerit quam facile evenire possit, ut Sacerdos ac imprimis curator animarum vitae suae ratione, abusu aut etiam neglectu officii sui causa sit, ut nonnullae pretiosa­rum harum animarum ad devia flectantur ac aeterna ilia , ad quam conditae sunt , felici­tate excidant; qui inquam Sacerdos haec attentius expenderit, is tanto magis exhorrescat et contremiscat est necesse, quo tenerioris est conscientiae. Ne igitur perditarum animarum pondus , cujus duram gravedinem omnes in partem sollicitudinis pastoralis vocati persentiscimus, mole sua nos opprimat ac contabescere faciat : summo ut par est studio enitamur ad cunctas muneris nostri partes intensiore posthac opera explendas duplicatoque zelo perficiendas , viva fide credentes, quod animae sollici­tudini nostrae creditae e manibus nostris olim sint repetendae. Quodipsum facturi et sacrosanctae vocationis nostrae dictamen omni cum conscientiae teneritudine executuri non est quod animum despondeamus , unicuique enim nostrum, ut ait Doctor gentium, data est gratia secundum mensuram donationis Christi , et omnia possumus in eo qui nos confortat robore suo ab alto, dummodo jugi per orationem piamque recollectionem cum Deo occupatione de virtute in virtutem continuis crescamus profectibus,' donee videatur Deus deorum in Sion. De cetero quemadmodum alias, ita auspicio imprimis novi cujusvis anni — qui semper pluribus nostrum supremus illuxit — in humilitate cordis Deum omnipotentem imploro, ut det nobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum Initio novi anni seriae nobiscum in­eundae sunt rationes.

Next

/
Oldalképek
Tartalom