Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1865
Index
- 8 .6 • —Alloc. Maxima quidem 9 Junii 1862. LVII. Philosophicarum rerum morumque scientia, itemqe civiles leges possunt et debent a divina et ecelesiastica auctoritate declinare. Alloc. Maxima quidem 9 Junii 1862. LVIII. Aliae vires non sunt agnoscendae nisi illae quae in matéria positae sunt, et omnis morum disciplina honestasque collocari debet in cumulandis et augendis quovis modo divitiis ac in voluptatibus explendis. Alloc. Maxima quidem 9 Junii 1862. — Epist. encycl. Quanto conficiamur 10 Augusti 1863. LIX. Jus in materiali facto consistit, et omnia hominum officia sunt nomen inane, et omnia humana facta juris vim habent. Alloc. Maxima quidem 9 Junii. 1862. LX. Auctoritas nihil aliud est nisi numeri et materialium virium summa. Alloc. Maxima quidem 9 Junii 1862. LXI. Fortunata facti injustitia nullum juris sanctitati detrimentum affért. Alloc. Jamdudum cernimus 18 martii 1861. LXII. Proclamandum est et observandum princípium quod vocant de non-interventu. Alloc. Novos et ante 28 Septembris 1860. LXIII. Legitimis principibus obedientiam detrectare, immo et rebellare licet. Epist. encycl. Qui pluribus 9 Novembris 1846. — Alloc. Quisque vestrum 4 Octobris 1847. — Epist. encycl. Noscitis et Nobis cum 8 Decembris 1849. — Litt. Apóst. Cum catholica 26 Martii 1860. LXIV. Tum cujusque sanctissimi juramenti violatio, tum quaelibet scelesta flagitiosaque actio sempiternae legi repugnans, non solum haud est improbanda, verum etiam omnino licita, summisque laudibus efferenda, quando id pro patriae amore agatur. Alloc. Quibus quantisque 20 Április 1849. §. VIII. Errores de matrimonio christiano. LXV. Nulla ratione ferri potest, Christum evexisse matrimonium ad dignitatem sacramenti. Litt. Apóst. Ad apostolicae 22 Augusti 1851. LXVI. Matrimonii sacramentum non est nisi quid contractui accessorium ab eoque separabile, ipsumque sacramentum in una tantum nuptiali benedictione situm est. Litt. Apóst. Ad apostolicae 22 Augusti 1851. LXVII. Jure naturae matrimonii vinculum non est indissolubile, et in variis casibus divortium proprie dictum auctoritate civili sanciri potest. Litt. Apóst. Ad apostolicae 22 Augusti 1851. — Alloc. Acerbissimum 27 Septembris 1852. LXVIII. Ecclesia non habét potestatem impedimenta matrimonium dirimentia inducendi, sed ea potestas civili auctoritati competit, a qua impedimenta existentia tollenda sunt, Litt. Apóst. Multiplices inter 10 Junii 1851.