Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864
Index
- 93 sacra eorum auctoritate ipsis a Deo tradita, et nullo prorsus modo laicae potestati umquam obnoxia privare, eosque a propriae dioecesis régimmé et procuratione amovere? Dum autem haec reprobamus et damnamus, eodem tempore clare aperteque declaramus, neminem memoratae ordinationi posse obedire , omnesque Varsaviensis dioeceseos fideles debere eidem venerabili fratri Sigismundo sedulo obtemperare, qui verus, legitimusque est Varsaviensis antistes. Nihil vero dubitamus, quin idein dilectus filius Paulus Rzewuski, sui officii probe memor, hujusmodi russici gubernii mandato minimé obsequens pergat Vicarii Generális munere fungi, sibi commisso a Venerabili Fratre Sigismundo arehiepiscopo Varsaviensi suo legitimo antistite, eique in omnibus diligentissime obedire. Jam vero, Venerabiles Fratres, dum coelum ac terram testes invocando, de omnibus, quae in Poloniae regno aliisque russici imperii regionibus contra catholicam Ecclesiam, ejusque sacrorum antistites, ministros, jura, patrimonium ac dilectos ipsius Ecclesiae filios gesta sunt et geruntur, vehementer expostulamus, et etiam atque etiam querimur persecutionem, quam russicum gubernium contra Ecclesiam gerere non desinit, absit, ut ullo modo probare velimus male consultos motus in Polonia misere excitatos. Omnes enim norunt, quanto studio catholica Ecclesia semper inculcaverit, ac docuerit, omnem animam subditam esse potestatibus sublimioribus, omnesque civili auctoritate subjectos esse, debitamque obedientiam praestare omnino debere in iis omnibus, quae Dei, ejusque Ecclesiae ligibus non adversantur. Equidem summopere dolendum, hujuscemodi motus russico gubernio ansam dedisse ad catholicam quotidie magis divexandam, et opprimendam Ecclesiam. Dum autem ejusmodi christianae, civilique reipublicae funestissimos motus reprobamus ac damnamus, haud possumus, quin omnibus summis populorum principibus vehementer inculcemus, ut quantum in ipsis est, omnia conentur, ne in eos gravissima illa cadant divinae sapientiae ad reges verba „Quoniam data est a domino potestas vobis, et virtus ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur, quoniam cum essetis ministri regni illius, non recte judicastis, nec custodistis legem justitiae, neque secundum voluntatem Dei ambulastis; horrende et cito apparebit vobis, quoniam judicium durissimum his, qui praesunt, fiet, exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormenta patientur." *) Atque etiam omnes summos principes majoré, qua possumus i animi Nostri contentione hortamur et rogamus, ut aliquando intelligere, animadvertere ac noscere velint, quod populi, cum a sanctissima nostra religione, ejusque salutari doctrina atque a debita erga Deum ejusque Ecclesiam et leges obedientia, et a libera cum hac S. Sede communicatione amoti fuerint, tum perniciosissimis quibusque erroribus, vitiisque depravantur, et iccirco evenit, ut iidem populi timore et pietate erga Deum sublata, suavique religionis jugo exuto, et pláne abjecta obedientia, quae Deo, ejusque Ecclesiae et legibus omnino debetur, in *) Sap. 6. V. 4, 5, 6, 7,