Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864

Index

Nr. III. Q^ DEI ET APOSTOLICAE SEDIS GRATIA METRÓPOLITANARUM COLOCENSISET BACSIENSIS ECCLESIARÜM CANONICE UNITARUM ARCHI-EPISCOPUS, etc. etc. VlíNERABILIBUS FRATRIBIS, FILIISQUK DILKCTISSIMIS, UNIVERSO CLERO DIOECESIS NOSTRAE SALUTEM IN DOMINO SEMPITERNAM! A.ppropinguat rursus sacrum Quadragesimae tempus, quod Ecclesia, in memóriám patientis Salvatoris, jejunio, piis operibus et spiritu poenitentiae recolere sólet. Quanta sit hujus jejunii utilitas ac dignitas, quaenam sint item conditiones illud debite conse­crandi, alias jam Vobis commemoravimus. In praesentiarum sufficiat ad commendan­dum sacrum jejunium verba S. Leonis M. adferre: „Quid potest esse efficacius jejunio, cujus observantia appropinguamus Deo, et resistentes diabolo vitia blanda superamus. Semper enim virtuti cibus jejunium fűit. De abstinentia prodeunt castae cogitationes, rationabiles voluntates, salubriora consilia: et per voluntarias afflictiones caro concupis­centiis moritur, virtutibus spiritus innovatur." (Serm. de jejun. 2.) —* Optandum pro­fecto est, Fratres Filiique dilectissimi, ut amor salutaris jejunii disciplinae in fidelium cordibus amplius refloreat, et sanctus ille finis, quem Ecclesia per Jejunium quadrage­simale assequi cupit, certius obtineatur. Quoniam vero adjuncta temporum, ceteroquin ardua, per nimiam, quae anno superiore obtinuit terrae ariditatem, difficiliora ingrue­runt: ideo pro imminente quadragesimali Jejunio dispensationem per Encyclicas ddo 5-aeJanuarii anni 1853. Nr. 32 concessam, nunc quoque largiendam decrevimus, impensius provocando animarum Pastores, ut conditiones dispensationis eotum a Nobis praestitutas ad amussim observandas curent. — His praemissis, quemadmodum hujusmodi occa­sione alias, ita hac etiam vice paternae adhortationis verba ad Vos dirigenda arbi­tr ab amur. Apprime nostis Fratres Filiique dilectissimi, omnem nostram sufficientiam pendere a Deo, (II. Corinth. 3. 5.) nec esse volentis aut currentis, sed miserentis Dei, (Rom. 9. 16.) nec proficere quidquam eum, qui plántát aut rigat, nisi incrementum de­derit Deus (I. Cor. 3. 7.), nostis porro nos laboraturos in vanum, nisi nobiscum labo­raverit Deus, nec posse sola nostra vigilantia custodiri Civitatem Dei, nisi Dominus vi­Nro 180. Encyclicae litterae, qui­bus obser­vantia Jeju­nii quadrage­simalis incul­catur,Clerus­que ad se­ctandam vi­tae sanctimo­niam et ae­dule explen­das pastora­lis officii par­tes provoca­t«r.

Next

/
Oldalképek
Tartalom