Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864
Index
— 53 — ^XQ Nr. IX. -^-nno proxime praeterlapso, ultimis Septembris diebus complures theologi Germaniae aliique docti viri catholici ad celebrandum in urbe Monacensi congressum'invitati, convenerunt, eo alia inter fine, ut, quemadmodum editum praevie programma ferebat, gravissimas urgentissimasque quaestiones, quae hoc tempore in ipso Ecclesiae sinu emerserunt, aut quarum tractationem acrior adversariorum vellicatio necessariam fecit, maturae discussioni subjicerent, expedirentque. Quamquam autem nemo dubitaverit, ejusmodi consilium a praeclaris illis, doctrina non minus quam religionis zelo praestantibus viris ideo potissimum fuisse ceptum, ut studiis suis et conatibus rei catholicae aliquid tum utilitatis, tum ornamenti afferrent; quum neminem fugiat, „quantum Ecclesiae, ut S. Bernardus ait 1), profuerint et prosint litterati sui, sive ad refellendos eos, qui ex adverso sunt, sive ad simplices instruendos:" attamen non defuerunt etiam, qui insolita rei novitate perculsi sunt, ubi intellexerunt, theologos quosdam id sibi sumsisse negotii, ut contra morém ab omni retro aevo receptum, controversias circa fidem agitatas ad suum quodammodo tribunal revocarent, ac de iis sententiam pronuntiarent; quandoquidem in Ecclesia catholica authenticum et legitimum exstat magisterium, quod cum divino munitum sit praesidio, quidquid ad summám religionis pertinet, decidendi, falli nesciam accepit auctoritatem. Neque id omni vacare periculo crediderunt, si privati citra missionem potestatis ecclesiasticae, quaestiones controversiasque ad doctrinam religionis spectantes dirimendi auctoritatem sibi vindicarent. Quodsi enim aliqui, quantavis eruditionis laude insignes viri, id in animum inducant, ut insuperhabita magisterii divinitus instituti auctoritate, de doctrinis theologicis ex suo ingenio decernendi jus atque arbitrium usurpent : an non merito verendum est, ne subruto sensim ordine per Christum stabilito, perturbatio in organismum Ecclesiae invehatur, eoque pacto unitas et obedientia fidei in multorum animis labefactetur ? Cujus quidem periculi tanto justior subversatur ratio, quod hac imprimis aetate nostra, ut novissima docent exempla, non desint in Germania homines, qui viribus rationis humanae ultra quam par est confisi, effroenem scientiae libertatém proclament, et veritates quasvis, ipsas adeo revelatas, ad rationis decempedam exigi, atque ex ejus principiis deduci demonstrarique posse ac debere contendant.— Etsi porro memorati congressüs theologi, conscientia deficientis auctoritatis impulsi, apostolicam efflagitaverint benedictionem, solemniterque protestati sint, intimé se adhaerere veritatibus revelatis, quas Ecclesia docet : non tamen ea inde illis accessit auctoritas, quae ad Nr. 727. Rescriptum Apostolicura de eruditorura quorumdam virorum tam clericorum, quam laicorura congressu Monacensi. ») Sermo 36. in Cant. n. 2.