Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864

Index

- 29 ­pserat; in tertio vero itinere unam ad G-alatas, duas ad Corinthios, nnam ad Romanos direxerat; — ad Ephesios, Colossenses, Philippenses et ad Philemonera in primaRomana captivitate exaraverat, ad Hebraeos inscriptam proxime a priina captivitate conscripsit, illám vero, quam habemus ad Timotheum secundam, e sua postrema captivitate dire­xerat. Prima ad Timotheum, et illa ad Titum certa temporis nota destituuntur. In universis vero his itineribus, laboribus apostolicis, periculis et scriptis S. Apostolus Paulus vere velut electionis vas comparet. Singularis fűit eiusdem in adver­sis patientia, in agendo fortitudo, et perseverantia. Versatus est in laboribus plurimis, in carcei'ibus abundantius, praedicabat in laboré et aerumna, in vigiliis multis, in fame et siti. Licet vero tot laboribus a Deo esset honoratus , nihil tamen sibi attribuit, sed omnem laborum suorum fructum gratiae divinae adscripserat, atque suam insufficien­tiam publice agnovit. Ego inquit sum minimus Apostolus, non sum dignus vocari Apos­tolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei, gratia Eius in me vacua non fűit, sed abundan­tius illis omnibus laboravi, non ego autem, sed gratia Dei mecum, praemii loco compu­tavit salutem fratrum, quos intimé dilexit, et incessantibus precibus Deo commendavit. IV. E Theologia Morali. Quaenam argumenta suadent, ut Sacerdos, consulente S. Bernardo — piae meditationi quotidie quidpiam temporis impendat? Per meditationem intelligitur recogitatio veritatum ad Religionem pertinen­tium cum reflexione ad propriam animae salutem. Necessítatcni meditationis docet: l-o Fragilitas, seu indoles naturae humanae. Homo siquidem nascitur spoliatus iustitia et sanctitate originaria, nec non orbatus ceteris quoque donis supernaturalibus, quae eidem in creatione fuere concessa; intel­lectus vero sauciatus, et voluntas ad malum inclinata comparet. Non quod volo bonum inquit Apostolus, sed quod odi malum hoc facio. Huic humanae debilitati subvenit Re­demptor Christus, dum nobis gratiam et lumen Evangelii attulit; huic debilitati subve­nit etiam meditatio, cum propositis veritatibus Religionis tenebras intellectus dispel­lit, et bonae voluntatis conatum suggestis efficacibus motivis firmát. Quemadmodum infirmus corpore, corporalis langvoris medela eget, ita infirmitati animae nostrae, ve­ritatum coelestium, et divinae gratiae medela subvenit. Et quemadmodum sani quo­que egent nutrimento, ut vegeti maneant, ita justi quoque veritatibus indigent, ut in bono perseverent et ultro proficiant. — Necessitatem meditationis docet 2-o. Natura veritatum Religionis. Siquidem ad finem revelationis consequen­dum minimé sufficit veritates Religionis solummodo per intellectum apprehendere, quo-

Next

/
Oldalképek
Tartalom