Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864

Index

— 27 — est Ecclesia Philippis Macedoniae.*) Amphipoli, et Apolloniae, per quae loea S. Paulus transierat, praedicatum fuisse evangelium, omni dubio caret. 2) Constituta est Ecclesia Thessalonicae, Beroae et Athenis, ubi Dionysius antea Areopagita primus Episcopus or­dinatus est. Postmodum veniens S. Paulus Corinthum, ibidem fundavit Ecclaesiam. 3) Ephesi quoque in transitu fidem annuntiaverat. 4) Unde S. Paulus Caesaream, et Hiero­solymam venit. — In tertio apostolico itinere partim fundavit, partim uberius confirma­vit S. Paulus Ecclesias per Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes disci­pulos. 6) Ephesi inventos Joannis Baptistae discipulos baptisavit in nomine Jesu, ibique ultra duos annos commoratus effecit, ut omnes, qui habitabant in Asia audirent verbum Domini Judaei atque Gentiles. Cum vero S. Paulus, excitata contra eum Ephesi sedi­tione iret in Macedoniam, perambulabat partes illas, et exhortatus est ubique sermone multo, quod fecit etiam in Graecia. 6) Reversus in Asiam Troade procurrebat per terram in Ásson. Cum vero per Mytilene et Samnum, Mileturu pertingeret, ad se venientes ma­iores natu Ecclesiae apostolica cohortatione animabat, ut causam Ecclesiae strenue defen­derent. In itinere, quo Hierosolymam tendebat, quaquaversum ibat, coníirmabat fideles zelans pro salute omnium. Idipsum seribit S. Lucas de itinere, quo S. Paulus Romám qua vinctus abductus est, in quo quidem itinere Deus S. Paulum singulari dono miraculorum distinxerat, et per eius verbum multi salutis viam cognoverunt. Superata Romana biennali captivitate eum in Hispániám pro constitucndis ecclesiis profectum fuisse vete­res perhibent, et quasdam alias quoque in occidentali Európa ecclesias fundasse seripto­res ecclesiastici tradunt. Pro fide, quam annuntiaverat, vitám libenter obtulit, et sup­plicio capitis affectus est impernnte Nerone anno ae. v. 67. c) Quod calamitatcs S. Pauli apostoli attinet, hae mox cum exordio muneris apostoliéi coeperunt et usque ad finem vitae apostoli continuatae sunt. Dixit Dominus Ananiae de Apostolo: Ego ostendam illi, quanta opporteat eum pro nomine meo pati, 7) et quod Dominus praedixerat paulopost impletum est. Cum in Cypro moraretur S. Paulus et laetissimam conciperet evangelicae segetis spem resistens Elymas mágus eidem mo­lestias fecit. Antiochiae in Pisidia post longam adhortationem S. Pauli, Judaei repleti zelo contradicebant his, quae a Paulo dicebantur, blasphemantes, 8) ita ut excusso pe­dum pulvere Antiochia discederent. Cum S. Paulus Iconii magnó cum audientium fructu semen verbi divini spargeret, impetum gentilium et Judaeorum effugere volens Ly­stram profugerat. 9) Lystris S. Paulo post sanationem claudi ab utero matris, equidem pláne divinos honores paraverant, quos utique vehementer abhorruit; ast, mirarn! in rebus humanis inconstantiam, paulopost ab iisdem Lystrensibus lapidatus est. — Non pauciores calamitates S. Paulus in altero itinere sustinuit. Excitata contra S. Paulum se­ditione eundem Philippis virgis cedi iusserunt Magistratus, 1 0) et cum multas plagas iin­') Act. Ap. 16. 13. !) 17, t ») IS, 5. *) 18, 19. s) 18, 23. 6) 20, 12. 7) 9, 16. 8) 13, 45. •) 14, 6. , 0) 16, 21.

Next

/
Oldalképek
Tartalom