Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864

Index

- 18 ­eam a primitiva Ecclesia accepissent. Ipsa Donatistarum, qui Eucharistiam Catholico­rum profanarunt, rabies satis ostendit, quod hl homines omnino crediderint, se veris­sime non posse maiorem Ecclesiae catholicae inferre iniuriam, eamque maiori affligere dolore, quam Eucharistiam in catholicis ecclesiis asservatam profáné et indigne tractando. Accedit his nóvum argumentum. g) Ex omnium Ecclesiarum tam orientalium quam occidentalium liturgicis libris. In omnibus enim Liturgiis, nulla excepta, rogaturDeus, ut „panem per Spiritum S. transmutet, transferat, convertat in corpus, aut faciat corpus Jesu Christi proprium, quod pro nobis crucifixum est, et vinum pariter transmutet in sanguinem, qui pro no­bis effusus est, seu simpliciter, ut Liturgia Romana, eaque antiquissima habét, ut no­bis corpus et sanguis fiat Domini nostri Jesu Christi. 1) Quod quidem argumentum veri­tatem doctrinae catholicae tanto fortius probat, quia hae liturgiáé publicam (non priva­tam) fidem Ecclesiae exhibent, agitur enim in eis de eo, quod omnes ecclesiae in suis publicis religiosis actibus semper fecerint et crediderint. Ut adeo Hugó Grotius, etsi alienus a catholica fide, fateri non dubitaverit: ,Consensus liturgiarum per omnia loca et tempóra in precibus illis, ut Deus dona per Spiritum S. sanctificet, eaque faciat cor­pus et sanguinem Christi, me dubitare non sinit venire hoc a prima apostolorum insti­tutione.' 2) (Imo ab istitutione Christi.) Sed porro. h) Quodnam maius testimonium e vita Ecclesiae pro reali Christi Domini in Eucharistiae Sacramento praesentia depromi valebit, quam quod fideles hoc San­ctissimum Sacramentum ad domos detulerint, ibi adoraverint, in persecutionibus se hoc Sacramento munierint, constituti in periculis ad Sanctissimum Sacramentum recurre­rint, 3) in casu infirmitatis ad se acceperint, 4) monachi ad desertum detulerint, instanté exitu eo semet confortare desideraverint. 5) Quid aliud in his omnibus latét, imo se ma­nifeste exhibet, quam illa fides, qua omnium fidelium assensu tuto credebatur: Jesum in Eucharistiae Sacramento esse praesentem, Illiusque virtute effici, ut infirmi confor­tentur, adversis afflicti liberentur, peregrini reficiantur, et cuncti medelam ex eo sa­lutis accipiant. — Adferri possunt i) Sanclorum Pcilrum directa testimonio, scripla, quae si consideremus, quid an­tiquius inde a primorum Saeculorum Scriptoribus, quam invenire scripta testimonia omni dubio maiora, in quibus haec Ecclesiae fides manifeste exprimitur. Haec fides reperitur in scriptis S. Ignatii, S. Iraenei, S. Cypriani, S. Ambrosii, S. Cyrilii, S. Augustini, et cunctorum aliorum Patrum. 6) Si iam sententia quaecunque, tantorum testium Auctori­') Cf. Card. Bona, Rer. lit. 1. 1. cap. 8. editio 1748 Sala. Aug. Taur. Tora 1. p. 1. p. 122. ss. — Rnaudot Liturgiarum orient. Collectio Paris. 1716. — Thomasius De liturg. et psalmod. antiq. Rom. 1741. — Asseman, Cod. liturg. Eccl. Univ. Rom. 1749. - Murator. Liturg. Rom. vet. Venet. 1748. *) Hugó Grotius Tora. 4. Ap. p. 670. 3) Sa­turus fráter S. Ambrosii naufragium evasit, quia orario svo indusain consecratain Eucharistiam collo circumdedit, et sic se mari credidit. 4) Exemplum est mors S. Ambrosii. s) Pro exemplo servit S. Luciailii presbyteri história in car­cere. 8) Sanctorum Patrum citata apud dogmaticos Tournelly, Perrone, Wiest, Schwetz. Liebermann copiose inve­niuntur. Vei maximé memorari debet liber, cui titulus: ,Scutum fidei . . . collectore P. Conrado Boppert,' in tertia editione prodiit 1854 Parisiis apud J. Laniet, et Friburgi Brisgoviae apud Herder. Liber hic in 12 tomulos divisus pro singula die adfert citata veterum Scriptorum ad firmandam fidem.

Next

/
Oldalképek
Tartalom