Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864

Index

- 16 ­sanctissimo Sacramento sub speciebus panis et vini adsit verum corpus, et sanguis Jesu Christi, cum divinitate et humanitate Eiusdem — quemadmodum Concilium Triden­tinum loquitur: „principio docet S. Synodus, et aperte ac simpliciter prolitetur, in almo sanctae eucharistiae Sacramento post panis et vini consecrationem Dominum nostrum Jesum Christum verum Deum, atque hominem vere realiter ac substantialiter sub spé­cié illarum rerum sensibilium contineri. 1) Hanc fidem Ecclesiae quemadmodum Sacra­rum Scripturarum manifesta testimonia, 2) ita etiam Traditionis indubitata documenta probant. Per Traditionem vero isthic nonmodo Sanctorum Patrum scripta testimonia in­telligimus, quae pro reali in Eucharistiae Sacramento Jesu Christi praesentia, adferii possunt pláne innumera, sed etiam omnia illa documenta, quae e vita seu história Ec­clesiae pro comprobanda huiusce dogmatis veritate manifeste deserviunt. Exinde pro evincenda hacce catholica de reali Jesu Christi in Eucharistiae Sacramento praesentia, üde quantum indubitata traditionalia documenta suppetunt, sequentia argumenxa ad­ferimus. a) S ingül aris erat semper Christianorum erga Sanctissimum Sacramentum ad­haesio, et prorsus peculiaris devotio. Jam in príma Ecclesia fideles perseverantes erant in fractione panis, et haec perseverantia in fractione panis miros produxit effectus. Ex­inde enim erat cor credentium unum, et anima una, atque saluberrimi promanabant charitatis fructus. Imo tanta fűit fidelium in Sanctissimum Sacramentum pia adhaesio, ut pláne in locis subterraneis noctu convenirent, quo saltem divino mysterio possent vacare, quod in his conventibus celebrabatur. Et quamvis persecutorum satellites e si­milibus conventiculis inultos christianos ad supplicia raperent, malebant tamen perse­quentium experiri furorem, quam privari Sacro convivio, cuius precipuus fructus fűit, quod daret ad martyrium perseverantiam. Testatur etiam indubitata história, quod primi fideles quam frequentissime soliti fuerint refici Sanctissima Eucharistia, imo vix cele­brabatur Sacrum mysterium, quin christiani magnó cum desiderio ad sacrum epulum accesserint. Ut adeo liquido concludi debeat, hanc fidem Ecclesiae secundum quam ma­nifeste cernimus, quod circa Sanctissimum Sacramentum Eucharistiae velut circa cen­trum Religionis nostrae circulent omnia, non saeculorum decursu evolutam, neque re­centiori aetate, quae charitatis non tam incrementa, quam detrimenta cepit — procu­sam, sed ad illám priscam venerandam aetatem referendam esse, quae in amoris exer­citio nobis multum praecesserat. Atque si advertatur, quantam prisca illa aetas erga missae Sacriíicium venerationem exhibuerit, quod primi fideles cum manifesto vitae di­scrimine ad eius celebrationem convenerint, quis poterit addubitare primos christianos íirmissima tenuisse mentis persuasione, in Missae Sacrificio esse aliquid prorsus peculiare atque divinum,utpote cuius mysterii tanto amore ac veneratione capti sunt.Greneratim ex >) Conc. Trid. Sess. XIII. De Euchr. Sacr. cap. 1. *) Math. 26, 26. - 28. — Marc. 14, 22. 23. 24. - Luc. 22, 19. seq. - 1. Cor. 11, 24. seq.

Next

/
Oldalképek
Tartalom