Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864

Index

rens mendax testimonium depromere. Ad solam ejus vocem sedatur tempestas, tran­quillum redditur mare (Matth. 8. 26.), gregatim pelluntur daemones (Matth. 8. 31.), mundantur leprosi (Matth. 8.3.), coecus a nativitate visum consequitur (Joan. 9. 7.), mor­tui resuscitantur (Joan. 11. 44.), aqna convertitur in vinum (Joan. 2, 9.) et Jesus super mari ambulat. Ad mortem condemnatus occiditur quidem, verum reportata super morte victoria, resurgit die tertia (Luc. 24. 6), ascendit in coelum (Marc. 16. 19.) et regnat in saecula. Apostoli in nomine Jesu fecerunt miracula, annunciarunt íidem, fundarunt Ecclesiam et in testimonium divinitatis Jesu obtulerunt vitám. Hane íidem in divinita­tem Jesu, testibus ipsis ethnicis scriptoribus , Ecclesia semper professa est, et contra­rios errores damnavit atque exhorruit. Universa denique Ecclesiae história clamat, Je­sum esse Deum, qui suae Ecclesiae octodecim jam et quod excedit saeculorum cursu contra acerrimos ac diversissimos liostes novos semper procurat triumphos. — Agite itaque Fratres Filiique dilectissimi, ut fideles curae Yestrae crediti fundamentalem hanc de divinitate Christi fidei doctrinam quo frequentius expendant, eamque ita toto am­plectantur corde, ut omnis praecludatur accessus errori, quem fors hic et ibi jam spargi contingeret. Adhortemini illos, ut beneficium redemtionis singulari gratitudine complec­tantur, pro incremento fidei crebrius orent, actus fidei saepius renovent et ardenter di­ligant Jesum, qui ut nos ad majorem semper amorem excitaret, praevisis licet omni­bus, quae ipsi inferentur injuriis nos usque ad mortem, mortem autem crucis dilexerat, imo illatas sibi injurias titulo ignorantiae a Patre benigne condonandas oravit. — Cete­rum isthoc formidolosum Ernesti Renan opus, utpote a S. Sede Apostolica damnatum et ad librorum prohibitorum catalogum relatum a catholicis citra peccatum vendi, reti­neri legique haud posse, suapte consequitur. Quamvis autem nobis aeterna potissimum fidelium salus procuranda incumbit: indoli tamen hujus muneris apprime convenit^ ut tempóralem etiam illorum felicitatem in votis habeamus. Quare non possumus intermittere , quin super adversa nonnullorum Archi-Dioecesis nostrae fidelium sorté, ab insufficienti prioré anno alimentorum ac pa­buli procreatione repetenda, compassionem Nostram paternae dilectionis cum affectu contestemur. — Ad muneris Vestri, Fratres Filiique dilectissimi, partes pertinet omni meliori modo agere, ut populus hoc flagellum Dei patienter toleret, firmám erga divi­nam providentiam fidem conservet, atque praesentis penuriae calamitatem egeni quidem intensiore laboris diligentia, possidentes autem adauctis operibus charitatis imminuere satagant. Ea est enim sapientissima Dei providentia , ut flagella ejus ad incrementum fiduciae, ad multiplicanda bona opera, ad comparanda resignationis merita et ad pro­ducendos pietatis et misericordiae fructus deserviant. At vero inter malos hosce eventus Patri misericordiarum summás, quas animus capere potest pro eo persolvimus grates, quod per decursum anni plura etiam solatia Nobis contulerit. Fideles quippe nostri maxima parte in frequentando cultu divino et suscipiendis Sacramentis sunt assidui, passionis dominicae memóriám per institutionem

Next

/
Oldalképek
Tartalom