Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1864

Index

— 109 — ^©Nr. XXIII.©^ T J-enore Ordinum ab Excelso Consilio Regio Locumtenentiali Hungarico ddto. 16-ae pr. m. Nro. 94,189 editorum recursulia Acta illorum, qui privatarum Scholarum instituta aperiendi facultatem petunt; illorum item qui erga dispensationem a Praeparandiae cursu ad subuendum approbatorium Docentium examen admitti, aut vero in defectu praescriptae aetatis ac praerequisitae scientiae ad frequentandum Praeparandiae cursum suscipi desiderant, — posthac via Ordinariatuum Excelso Consilio Regio Locumtenentiali Hungarico substernenda sunt. Quodipsum DD. Archi-Dioecesis meae Curatis ea cum provocatione hisce significo, ut in occursuris neforssidmodi casibus recurrentes de prae­memoratis Ordinibus congrue edoceant, eosdemque ad recursualia Acta horsum promo­venda invient. Cum autem in supradictis casibus saepius factum sit, quod supplices libelli adusque Excelso Consilio Regio Locumtenentiali Hungarico immediate substerni soliti vei necessariis documentis destituti, vei non debito tempore exhibiti fuerint: idcirco ad praecavendas deinceps omnes difficultates, introducendumque eatenus rectum ordinem recurrentes ad sequentia reflectendi sunt: 1. Qui privatae Scholae institutum aperiendi facultatem obtinere cupit, testimo­niales littearas in §. 10. Ordinum ab excelso antehac c. r. Cultus et Publicae Institutionis Ministerio ddto. 2-ae Octobris 1858 Nro. 1244 editorum specificatas producat oportet. Hujusmodi vero sunt : a) de aetate et Religione , b) de religioso-morali et civili integritate, c) de praescripta docendi habilitate, d) de sufficientibus ad privatae Scholae institutum debiteinstruendumrequi­titis opibus, denique e) de factapraevia relate ad tradendam Religionis doctrinam provisione. Praerecensitis vero testimoniis adnectendum est studiorum plánum, exponendum cujusnam Religionis proles illic doceantur, et assignandus locus seu Parochia, in qua dictum institutum aperiendum est. 2. Qui a frequentando Praeparandiae cursu dispensari et simul ad approbatorium Docentium examen subeundum admitti aut vero in defectu praescriptae aetatis ac prae­requisitae scientiae ad frequentandum Praeparandiae cursum suscipi desiderant, recursus suos testimonialibus litteris aetatem, absolutas item Scholas, nec non practicam quam in sphaera docendi acquisiverunt dexteritatem perhibentibus füleire tenentur. 3. Demum ut omnium recurrentium Acta in praememoratis casibus abhinc debito tempore Excelso Consilio Regio Locumtenentiali Hungarico simul substerni queant } praesentibus dispono, ut recursualia documenta concernentibus districtualibus Vice­Nr. 1779. Recursualia Acta posthac Ordinariatui substernenda sunt, dura quis Scholas privatas ape­rire, aut ad Praeparan­diae examen admittivel in Praeparan­diam suscipi cupit.

Next

/
Oldalképek
Tartalom