Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1863

Index

65 _ ^ Nr. XIV. T a J- enore litterarum ab Excllmo ac Rssmo Dno Archi-Episcopo Amasiensi et Societatis a S. Ladislao nuncupatae Praeside ddo 16-ae pr. m. ad me exaratarum libellus sub titulo : „Szent László magyar király tisztelete" cum approbatione Ordinariatus Strigoniensis typis vulgatus est. Complectitur autem libellus iste praeter biographiam S. Ladislai re­gis complures pias preces ac hymnos, estque ita comparatus, ut libri precatorii cumpri­mis per Socios praedictae Unionis adhibendi vices obire possit. Pretium unius libelli pro ratione compacturae in 30, 40 et 60 xris est defixum cum beneficio relaxationis pro illis, qui simul 50 exempla emerint. Procurari autem potest libellus Pestini vei apud Aloysium Garay Unionis S. Ladislai Secretarium (Borzutcza 3. sz.) vei in Agentia So­cietatis S. Stephani (Lipót-utcza 8. sz.), — vei etiam ope Cancellariae Officii mei dioece­sani. — Utilem profecto, levique pretio venalem libellum, qui in linguam quoque ger­manicam propediem transferetur, DD. Dioecesis meae Curatis, fidelibus item curae eo­rum creditis impensius commendo. Coloczae, die 23-a Augusti 1863. Tertium jam in annum lues pecorum in Hungaria grassatur et ad incitas magnam inco­larum partém, secus etiam per sterilem anni hujus procreationem egestati obnoxiam, redigere minatur. Ad plagam hanc propulsandam existunt Altiores ordines, qui nisi se­dulo observentur, scopus per illos intentus obtineri nequit. Quapropter in sequelam etiam intimati ab Exc. Consilio Reg. Locumt. Hung. ddo 9-ae curr. Nr. 61786 ad me directi DD. Curatos provoco, ut populum curae suae creditum ad exactam cautelarum et nor­marum contra illud malum praescriptarum observantiam, data quavis opportunitate ex­citent ac moneant. Coloczae, die 23-a Augusti 1863. Docentis una ac Ecclesiae Cantoris statio Rigy ic z en sis vacans reddita est, cujus complendae causa concursus indicitur. Emolumenta illius sunt : 1) In pecunia parata 126 fl. 2) Usus fructus % sessionis terrae. 3) Tritici mixti 105 metretae austr. 4) Ligni duri 3 orgiae. 5) Proventus stolares et liberum hospitium cum stramine pro calefactione. — Stationem hanc consequi cupientes linguae germanicae et hungaricae gnaros esse oportet, atque recursus debite documentati usque 24-tam Septembris a. c. Districtus medii Tibiscani Vice-Archi-Diacono, Parocho Veprovaczensi exhibendi sunt. Coloczae, die 23-a Augusti 1863. Nr. 1220. Liber preca­torius „Sz. László ma­gyar király tisztelete" commenda­tur. Nr. 1222. Populus ad observandas. quae contra luem peco­rum latae sunt norinas excitandus. Nr. 1223. Concursus pro statione Ludirectoris Rigyiczae. J-n Parochia Bezdán elementáris Docentis statio per obitum Ignatii Szántó vacans definitive complenda est, quo fine concursus usque 26-tam Septembris a. c. duraturus indicitur. Emolumenta hujus stationis sunt : 1) In pecunia parata 147 fl. 2) Usus fructus '/a sessionis terrae. 3) 10 orgiae ligni mollis. 4) Liberum hospitium cum amplo horto doinestico. — Qui stationem hanc consequi cupiverint, linguae hugaricae et germanicae perinde gnari sint, recursusque suos praescriptis documentis instructos Districtus Supe­rioris Bacsiensis Notario, Parocho Doroszloensi exhibeant. Coloczae, die 26-a Augusti 1863. Nr. 1229. Bezdanensis statio Docen­tis complen­da.

Next

/
Oldalképek
Tartalom