Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1863
Index
et consecratioiiis Episcopi, permittitur, in duplice etiam maiori (Dec. 12. Sept. 1840, n. 4764) et Dominica minőre, ita ut prohibita duntaxat sit in dupl., aut Dom. II. vei I. Cl. — Missae votivae privatae communes, seu non privilegiatae permittuntur omni die, in qua non oceurrit Dominica, aut duplex. Nomine Dominicae et duplicis veniunt hic etiam dies, aut officia, quae privilegiata sunt ad instar Dominicae, vei duplicis. Proin non permittuntur Missae votivae privatae dici infra quinque octavas privilegiatas (Dec. 29. Sept. 1714, n. 3723.); non per ferias privilegiatas; nec in vigilia Nativitatis Domini, Epiphaniae et Pentecostes. (28. Sept. 1675. n. 2601., 22. Dec. 1753. n. 4088.) — Quod vero Missas votivas de Requiem attinet, praesente in Ecclesia corpore solemniter cantatae octo solummodo diebus prohibentur, videlicet in Epiphania, in Coena Domini, in Paresceve, Sabbato Sancto, Dominica Paschatis, Dominica Pentecostes, Festő Corporis Christi, Festő Nativitatis Domini. — Missae votivae solemnes de Requiem, non praesente corpore cantari non possunt in omnibus Festis fori; omnibus duplicibus 1, et 2. Classis etiam non Festivis; item, dum SS. Sacramentum publicae venerationi est expositum. — Missae de Requiem solemnes in tertia, septima et trigesima die obitus seu depositionis, item Missae Anniversariae de Requiem etiam solemnes prohibentur in omnibus Dominicis per annum, Feria 4. Cinerum; Festis duplicibus 1, et 2. Cl. tota maiori Hebdomada,in vigiliis Epiphaniae Domini, in Vigiliis Pentecostes et Nativitatis Domini; item infra quinque Octavas privilegiatas, et dum SS. Eucharistiae Sacramentum publicae venerationi est expositum. — Missae privatae de Requiem sive praesente, sive absente corpore, prohibentur omnibus allatis diebus, et duplicibus; permittuntur vero : in semiduplicibus, infra Octavas non privilegiatas, in simplicibus et Feriis. Quod demum d) Ritus Missarum votivarum attinet, sequentia observanda veniunt. Celebrari possunt Missae votivae de omnibus Sanctis Canonisatis. Ad hoc autem requiritur ut sanctus sit in Martyrologio Romano descriptus. (Dec. 15. Sept. 1714.) De festis secundariis Sanctorum, e. g. de Inventione, Translatione, non excluduntur Missae votivae, quando ea Festa apta sunt titulum Ecclesiae imponere. — Non possunt pro Missis assumi Missae detempore, de Festis mobilibus; neque Missae de aliis festivitatibus Domini, aut de Mysteriis B. Virginis (Decr. 22. Dec. 1753. n. 4088.) nisi tanquam votivae assignentur in Indultu. — Missae, quae assumi possunt, duplicis sunt generis; videlicet : a) Missae in Missali aut Indultu assignatae, ut votivae, et b) Missae ipsius Festi. Missae prioris generis subdividuntur in duas Classes : aliae reperiuntur inter votivas in íine Missalis, aliae in corpore Missalis, aut in Indultu. In fine Missalis primo veniunt, quae assignantur singulis feriis, sumendae pro Missa conventuali, scilicet: Fer. 2. de SS. Trinitate, Feria 3. de Angelis, Feria 4. de Apostolis, Feria 5. de Spiritu S., vei de SS. Sacramento, Fer. 6. de Cruce vei Passione, et Sabbato be S. Maria. — Deinde reperiuntur Missae ad varios fines, nimirum : pro eligendo Summo Pontifice; in anniversario electionis, seu consecrationis Episcopi, ad tollendum schisma, pro quacunque necessitate, pro remissione peccatorum, ad postulandam gratiam bene moriendi, contra paganos, teinpore belli, pro pace,