Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1863

Index

ris delatus, oblatum sibi sacrilegum sacerdotium pro levi annua, decem argenteorum sí­clorum pensione sponte acceptavit. Nec hic adhuc miseriarum terminus. Consurgentes viri de tribu Dan asserunt : sibi in divisione non fuisse competentem assignatam portio­nom terrae, ideo quinque suos viros dimittunt, ut per regnum commode circumspieiant, quid sibi rapiant. Qui per totam Palaestinam divagati, usque ad extremos regionis ter­minos delati, terram et urbem Lais sibi in praedam constituunt et reduces suis contribu­libus persvadent, ut una cum prolibus ac omnibus reculis, in comitatu sexcentorum ar­matorum, ad occupandam, iure fortioris Lais semet accingerent. Nec satis. Sed in itinere ad domum Michae, in qua sacrilegum Ephod servabatur, intrantes — Ephod et idola rapiunt et Levitám eo sibi titulo associant, quod melius sit totius tribus, quam unius do­mus sacerdotem esse. Qui spe lucri ductus sponte sua se iis adiunxerat. Michas, fures equidem persecutus est, sed cum eum terrerent, se totam ejus domum subversuros, is iniuriae sibi illatae remedium ferre non potuit. Danitae autem occupantes iure fortioris Lais in sua idololatria permanserant. Et liaec omnia mala, inquit Scriptura, exinde nata sunt, quia non fuerat, qui praeesset in Israel. In his eventibus manifeste docetur, quam sit a seditionibus cavendum et anar­cliiam prae omni malo esse pessimam, utpote e qua gravissima mala pro privato et pu­blico bono proveniunt. Conculcantur videlicet iura, discrimini exponitur vitae securitas, intercidit cultura, negligitur educatio, depravantur móres, laesae innocentiae nulla prae­statur satisfactio, increscit cruditas, squallent scientiae, contemptae iacent artes, Religio suos salutares fructus producere nequit, humana et divina iura miscentur et animarum tranquillitas perit. 3. Inter tanta mala Deus tamen prospexerat, ne sensus morális in meliore parte nationis pereat. Et hic sensus'morális fűit adhuc unicum repagulum, quod vitiis quibus­dam opponi potuit. Rem hanc ultima tria libri Judicum capita apprime comprobant. Ne­fandum erat scelus, quod viri de tribu Beniamin in Gabaa perpetraverant cum levitae uxore. Levites corpus mortuae uxoris in domum suam deferens, illudque in duodecim partes conscindens, factum ad omnium tribuum notitiam pertulit. Quo audito universalis erupit indignatio, omnesque conclamabant : nunquam tam horrificum scelus evenisse in popülo, a quo ex Aegypto venerant usque praesens. Nec mora, totus populus ab uno fine regni usque ad alium, a Dan usque Berschaba, in Maspha coram Domino comparet, non tam ad longam consultationem, quam ad puniendum nefas. Ex omni angulo terrae, con­veniunt quadraginta mille milites. Levita in medio sistitur, eventumque narrare debuit. Quo audito, unanimes clamant : non redibimus domum, donec vindicetur scelus. Imo nec multum loquuntur, sed ad urbem Gabaa convolant, sceleratosque tradi sibi postulant. Cum vero Beniaminitae, auctores sceleris minimé traderent, quin potius arma opponerent, populus prius ad consulendum Dominum in Schilo accesserat; sibi a Domino ducem eligi petit, et post haec ambae partes certamen ineunt. In primo conílictu vigintiduo mille e foederatis tribuum militibus pereunt. Ad quod populus anceps, an ultro pugnare de—

Next

/
Oldalképek
Tartalom