Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1863
Index
nor ex experientia evidens est. — Probatur conclusio. Causa sufficiens motus nequit esse matéria in motum positorum corporum huius universi : ergo debet esse Spiritus extra mundum positus. Antecedens ex experientia evidens est : nam materiae essentialis proprietas quies et inertia est. Ergo causa motionis totius universi Spiritus supramundanus sit, est necesse. Talis vero est Deus. IV. Argumentum morale, quod ex existentia legum deducitur. Ubi adsunt leges, quibus alii subsunt, ibi adesse debet legislator et dominus imperans : atqui in universo rnundo adsunt leges ; ergo adesse debet totius universi Legislator et Dominus. Maior e principio causalitatis est evidens; minor ex experientia : in universo mundo vigent leges, in mundo physico, quia corpora coelestia non minus ac terra nostra una cum singulis vei minimis creatis, legibus obnoxia sunt; — in mundo intellecluali, quia ratio humana iuxta principia veri cogitat et veritatem cognoscit; haec principia sunt leges absolutae et necessariae, quibus mens absolute et necessario cogitare debeat; — in mundo morált, quia leges conscientiae, leges honestatis, aequitatis et virtutis omnium hominum cordibus inscriptae continentur : sunt pariter necessariae et absolutae : nam quamvis has leges homines transgredi, nunquam tamen eaedem leges ab hominibus superari et impune violari possunt. — Ergo adesse debet Legislator et Dominus universi, qui absoluta potestate cunctis existentibus leges praescripsit et observantiae earundem invigilat. Legislator et Dominus hic nemo altér est nisi Deus et Dominus absolutus : quia leges totius universi, imprimis mundi intellectualis et morális absolutae et necessariae tantum in Ente supramundano, et absoluto, et necessario causam suae existentiae habere possunt. Y. Argumentum physico-theologicum, quod ex mirabili ordine totius universi deducitur. — Ubi est ordo, rerumque ad íinem praefixum obtinendum sapientissima dispositio, ibi adesse debet ens disponens intellectu et voluntate praeditum ; atqui in universo adest mirabilis ordo, et rerum omnium ad certum íinem tum partialem, tum universalem obtinendum sapientissima dispositio; ergo adesse debet Ens summe intelligens et sapiens, quod totius universi ordinem mente concepit et in tempore realisatum conservat. — Maior e principio causalitatis; minor ex experientia evidens est. Ergo adesse debet Deus. VI. Argumentum historicum ex universali et perpetua omnium populorum fide depromtum. Nulla existit gens, quae non credidisset Deum, aut numina : atqui haec fides universalis et perennis foret inconceptibilis, nisi existeret Deus; ergo. — Maior ex historico testimonio et experientia evidens est; — minor e principio causalitatis; hic enim universalis consensus rationem sufficientem nonnisi in vera Dei existentia habere potest, utpote qui nos ad se fecit. Ceterum veritas de existentia Dei est eminenter et moraliter-necessario obiectum /idei. Nam a) ut docet S. Thomas Summa Theol. p. 1. „Ad ea etiam, quae de Deo ratione humana investigari possunt, necessarium fűit hominem instrui revelatione divina; quia veritas de Deo per rationem investigata, a paucis et per longum tempus et cum