Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1863

Index

haec ex utroque fonté, tani ex revelatione divina, quam ex ratione naturali innotescit, demonstratur et tenetur; ita, ut nec exclusive obiectum fidei, nec scientiae, sed utrius­que simul sit. Non est exclusive obiectum fidei : nara quamvis Deus sit obiectum super­naturale, atque ideo obiectum immediatum intuitionis nostrae constituere nequeat, est tamen existentia Eius secundum principia rationis nostrae evidenter demonstrabilis. Etenim a) humanae rationis praestantia in eo consistit, quod capax sit veritatis cogno­scendae virtute principiorum per se evidentium. Unum ex liis est princípium causalitatis, quo mens absolutae veritatis, quae fons et radix est omnium veritatum et realitatum, — existentiam supponere et cognoscere debeat, quum non detur effectus absque causa suf­ficienti. b) Anima humana ad imaginem Dei et ad ipsum Deum creata, Creatori suo ideo potissimum similis est, quod tam ex se, quam ex consideratione visibilium, ad Eun­dem cognoscendum naturali nisu, inexstingvibili desiderio, et prorsus indeliberate fera­tur. c) Si ratio humana ad naturalem Dei cognitionem assurgere nequiret, sequeretur, quod ratio neque factum divinae revelationis indubie demonstrare et evincere valeat, quum seposita Dei naturali praevia cognitione, ipsa possibilitas divinae revelationis, quae Dei existentiam praesupponit, fieret impossibilis ; — sequeretur , hominem prorsus ineapacem esse ad rationabile obsequium fidei, seu ad fidem sufficientibus credibilitatis motivis superstructam, qualem S. Paulus a fidelibus exigit, eosque monet, ut parati sint ad reddendam cuivis petenti rationem de fide nostra; — sequeretur, omnes res creatas, quibus ceu totidem characteribus Deus suas in hoc universo descripsit perfectiones, ra­tione Dei nullum finem, et ratione nostri nullum sensum habere. d) Idcirco S. Scriptura pluribus in locis nos provocat, iit Deum ex suis operibus cognoscamus, imo stultos de­ciarat, qui hoc negligunt. Job. 12, 7—10. — Psalm. 18, 2 — 3. — Sap. 13, 1 — 5. — Act. 14, 14—16. — S. Ap. Paulus ideo gentiles idolis servientes eriminis reos accusat, quoniam Deum, quem adhihito naturali rationis lumine ex iis, quae facta sunt, cognoscere potuissent, non cognoverunt. Rom. 1, 19 — 20. Qui a quod notum est Dei, manifestum est in illis, Deus enim illis manifestavit. Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur : sempűerna quoque Eius virtus et divinitas : ita ut sint i nexrusabiles. — e) SS. Patres et Apologetae christiani veritatem de existentia unius veri Dei rationi consentaneam affirmant, atque eandem ex principiis rationis contra ido­lolatras vindicant. Ita Clemens Alex. 1. cohort. ad Gent. ait : Universo generi humano, praecipue vero illis, qui in studiis litterarum versati sunt, divina quaedam semina instil­lata esse. — S. Cyprianus lib. de idol. vanit. „Haec est summa delicti nolentium reco­gnoscere, quem ignorare non possunt." Tertullianus 1. adv. Harcion.: „Habét Deus testi­monia totum hoc quod sumus, et in quo sumus. — Nos definimus, Deum primo natura cognoscendum, dein doctrina reeognoscendum. Natura, ex operibus; doctrina ex prae­dicatione." — S. Gregor. Naz. or. 34. : „Quod Deus sit, ac princeps quaedam causa, quae res omnes procreavit, atque conservat, tum oculi ipsi, tum lex naturalis docet." — f) Pontifices Rom. eandem semper inculcarunt sententiam. Innocentius IV. in sua ad

Next

/
Oldalképek
Tartalom