Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862

Index

sibi, ecclesiamque Nangasaqui construerent, solisque Lusitanis de lege Christi verba facerent. Cum res ita se haberent, Gometius Perezius Das Marinas, qui Regis Hispaniarum nomine insulis Philippinis praeerat, opportunum censuit aliquos suae nationis religiosos viros in Japoniam mittere regio Legatorum munere ornatos, ut Taicosamam Hispano­rum negotiis faciliorem redderent, cum minitatus fuisset, se Philippinas insulas in suam ditionem redacturum. Huic operi delecti sunt Fr. Petrus Baptista Legátus ac Commissa­rius, Fr. Bartholomaeus Ruiz, Fr. Franciscus de S. Michaele, et Fr. Gonzalvus Garcia laicus Japoniae callens idioma, omnes ex Ordine Minorum Observantium S. Francisci discalceatorum, qui Legationem hanc eo susceperunt animo, ut inde potius occasionem arriperent, Evangélium ibi praedicandi, quam ut regiis studerent negotiis. Quod quidem eo alacriori ac fidentiori aggressi sunt animo, quia et Apostolicis Litteris a sa. me. Xisto V. P. M. latis die 25. Novembris anni 1586 omnibus Minoribus Fratribus, in insulis praesertim Philippinis degentibus, facultas fiebat, qua, nec Romani quidem Pontificis venia implorata, possent apud Indos et Sinica Regna novas construere domos, et coeno­bia ad fidem catholicam disseminandam. Hi Manilia solventes die 26. Maji anni 1593 felici navigatione ad littora Japoniae appulerunt; Taicosamam tunc Nancojae commoran­tem adivere; illique dona a Gubernatore Perezio sibi tradita obtulerunt. Tyrannus Le­gatos benigne excepit pauperem eorum habitum valde demiratus, tum superbe admo­dum de se, suaque potentia praedicans, consilium suum eis aperuit de Philippinis insulis quam citissime occupandis, ni se Gubernátor ac Manilienses cives ei per annuam tributi pensionem subjecissent. Cui páter Commissarius per interpretem respondit, Regem Hi­spaniarum nullum alium dominum agnoscere nisi Deum Regem coeli et terrae, velle tamen libenter amicitiam cum ipso inire, sicuti per epistolam eidem Regi ipse significa­verat. Quibus permotus verbis Imperátor respondit, se nil magis in posterum cordi ha­biturum, quam cum hispanico Rege, et Maniliensibus civibus pacis foedera servare. Deinde Fratres veniam ab Imperatore petiere Meacuni et Ozacam praecipuas Japoniae urbes invisendi; annuit tyrannus eorum votis, jussitque procuratori suo ut, veteri Japo­nensium more servato, utpote Legatorum munere praediti, imperialibus expensis aleren­tur. Sex fere mensibus diversati sunt Fratres in aedibus cujusdam equitis ethnici, qui eis impense favebat. Postea Fuximum Taicosama repetens Fratribus Minoribus, qui suum favorem adepti fuerant permisit, ut Meaci domicilium sibi aedificare possent, ea tamen conditione, ne Japonensibus christianam legem praedicarent. Parvo coenobio ex­tructo, huic etiam parvam adjecere ecclesiam B. Virginis Mariae Angelorum Reginae de Portiuncula sacram, in qua an. 1594 pluribus confluentibus Meacianis civibus etiam eth­nicis, festum S. Patris Francisci celebrarunt. Aedificarunt quoque pro infirmis duo Vale­tudinaria, ut corporibus sollicitam afferrent medelam. Interim hi Fratres animarum zelo succensi in hac aede nuper extructa continuas habebant conciones, eo audientium fructu, ut quotidie eorum numerus augeretur, qui salvi íierent. At Bonzi, quorum in christianos ódium pharisaicam aemulabat perfidiam, apud Meacianum Praesidem conquesti sunt, se populi veneratione, et oblationibus destitui, ex quo hujusmodi homines pauperrimo indu­tos sacco, ac nudis incedentes pedibus admirari, ac eorum sequi praecepta Meaciani cives coepissent. Praesul, qui licet ethnicus, tamen christianis minimé adversabatur, Fratres monuit ne ita se gererent; timendum enim erat, ne imperátor persecutionis edictum jam latum observandum juberet. At illi memória retinentes, quae dixerunt Petrus et caeteri Apostoli in Consilium Judaeorum adducti „oportet obedire Deo magis quam hominibm"

Next

/
Oldalképek
Tartalom