Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862

Index

S. Petri mira, ut plurimum, largitate oblatis luculentissime comprobarunt, probe scien— tes sacrificiis suis id quoque curari, ut dum necessitatibus Supreini Pastoris consulitur, simul et ejusdem libertati servandae prospiciatur. * Utinarn ad eommunem hane totius Orbis cbristiani, imo omnis soeialis ordinis causam in tuto locandam universi populi conspirarent ! Utinam intelligerent erudirenturque Reges et saeeuli potestates, eausam Pontiíi­cis omnium Principum regnorumque esse causam, et quo tendant nefarii adversariorum ejus conatus, ac tandem novissima providerent ! Utinam resipiscerent infelices illi aliquot ecelesiastici et religiosi viri, qui voca­tionis suae immemores debitam Ecclesiae Praesulibus obedientiam denegantes, atque ipsum quoque Ecclesiae magisterium temere usurpantes, in viam perditionis abieruntl Hoc a Domino Tecum flentes, Beatissime Páter, enixe atque ex corde exorr jius, dum ad Tuos sacros pedes provoluti, a Te robur coelest.e expetimus, quod Apostolica ac paterna benedictio Tua valet impertire. Sit haec copiosa et ex intimis penetralibus Cor­dis Tui largiter effluens, ut non tantum nos, sed absentes quoque dilectissimos Fratres, itemque Fideles nobis commissos irriget ac perfundat. Sit talis quae nostros et totius Orbis dolores leniat et demulceat, infirmitatem sublevet, operám ac laborem foecundet, feliciora demum Ecclesiae Sanctae Dei tempóra acceleret. Romae, hac die VIII. Mensis Junii anno Domini MDCCCLXII. Marius Card. Mattéi Episc. Ostiensis et Yeliternensis. Constantinus Card. Patrizi Episc. Portuensis et S. Rufinae. Aloisius Card. Amat Episc. Praenestinus. Antonius Maria Card. Cagiano de Azevedo Episc. Tusculanus. Hieronymus Card. D'Andrea Episc. Sabinensis. Ludovicus Card. Altieri Episc. Albanensis. Engelbertus Card. Sterckx Archiep. Mechliniensis. Ludovicus Jacobus Mauritius Card. De Bonald Archiep. Lugdunensis. Frieüericus Joannes Joseph. Card. Schwarzenberg Archiep. Prageusis. Dominicus Card. Carafa de Traetto Archiep. Beneventanus. Xystus Card. Riario Sí'orza Archiep. Neapolitanus. Jacobus Maria Ant. Caesar Card. Mathieu Archiep. Bisuntinus. Thomas Card. Gousset Archiep. Rhemensis. Nicolaus Card. Wiesemann Archiep. Westmonasteriensis. Franciscus Augustus Card. Donnet Archiep. Burdigalensis. Joannes Card. Seitovszky Archiep. Strigoniensis. Franciscus Nicolaus Maddalena Card. Morlot Archiep. Parisiensis. Joseph Maria Card. Milesi Abbas Commend. et Ordinarius Trium Fontium. Michael Card. Garcia Cuesta Archiep. Compostellanus. Cajetanus Card. Bedini Episc. Viterbiensis et Tuscanensis. Ferdinandus Card. De la Puente Archiep. Burgensis. Melchiades Feriisi Patr. Constantinopolitanus. Carolus Belgrado Patr. Antiochenus. Joseph Trevisanato Patr. Venetiarum. Thomas Iglesias y Barcones Patr. Indiarum Occidentalium. Antonius Hassun Primas Constantinopolitanus rit. armen.

Next

/
Oldalképek
Tartalom