Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862
Index
immania eorum facinora, qui pulcherrimam Italiae terram, cujus Tu, Beatissime Páter, columen es et decus, misere vastarunt, ipsumque Tuum ac Sanctae Sedis principatum, ex quo praeclara quaeque in civilem societatem veluti ex suo fonté dimanarunt, labefactare, ac funditus evertere connituntur. Nam neque perennia saeculorum jura, neque diuturna regiminis pacifica possessio, neque tandem foedera totius Europae auctoritate sancita et confirmata impedire potuerunt, quominus omnia susdeque verterentur, spretis legibus omnibus, quibus hactenus suffulta stabant imperia. Sed ut ad nostra propius accedamus, Te, Beatissime Páter, iis provinciis, quarum ope, et dignitati Sanctae Sedis, et totius Ecclesiae administrationi aequissime providebatur, nefario usurpatorum hominum scelere, qui non habent nisi velamen malitiae libertatém , spoliatum cernimus. Quorum iniquae violentiae cum Sanctitas Tua invictissimo animo obstiterit, plurimas ei gratias, Catholicorum omnium nomine, censemus rependendas. Civilem enim Sanctae Sedis principatum ceu quiddam necessarium ac providente Deo manifeste institutum agnoscimus; nec declarare dubitamus, in praesenti rerum humanarum statu, ipsum hunc principatum civilem pro bono ac liberó Ecclesiae animarumve régimmé omnino requiri. Oportebat sane totius Ecclesiae Caput Romanum Pontificem nulli Principi esse subjectum, imo nullius hospitem; sed in proprio dominio ac regno sedentem suimet juris esse, et in nobili, tranquilla, et alma libertate Catholicam Fidem tueri, ac propugnare, totamve regere ac gubernare Christianam Rempublicam. Quis autem inficiari possit in hoc rerum humanarum, opinionum, institutionumque conílictu necessarium esse ut servetur extrema in Európa medius, tres inter veteris mundi continentes, quidam veluti sacer locus, et Sedes augustissima, unde populis principibusque vicissim oriatur vox quaedam magna potensque, vox nempe justitiae et veritatis, nulli favens prae caeteris, nullius obsequens arbitrio, quam nec terrendo compescere, nec ullis artibus quisquam possit circumvenire ? Qui porro vei hac vice fieri potuisset, ut Ecclesiae Antistites securi huc ex toto Orbe accurrerent cum Sanctitate Tua de rebus gravissimis acturi, si ex tot et tani diversis regionibus gentibusque confluentes, principem aliquem invenissent his oris dominantem, qui vei principes ipsorum in suspicione haberet, vei illis, suspectus ipse, adversaretur ? Sua sunt etenim et christiano, et civi officia : haud quidem repugnantia inter se, sed diversa tamen, quae adimpleri ab Episcopis quomodo possent, nisi praestaret Romáé civilis principatus, qualis est pontificum, juris alieni omnino immúnis, et centrum quodammodo universalis concordiae, nihil ambitionis humanae spiráns, nihil pro terrena dominatione moliens ? Ad liberum ergo Pontificem Regem venimus liberi, Ecclesiae rebus utpote Pastores, et patriae utpote cives bene et aeque consulentes, neque Pastorum, neque civium officia posthabentes. Quae cum ita sint, quisnam principatum illum tam veterem, tanta auctoritate, et tanta necessitatis vi conditum, audeat impugnare? Cui, si vei jus illud humánum, in quo posita est principum securitas populorumque libertás attendatur, quaenam alia potestas possit comparari? Quae tam venerabilis et sancta? Quae sive pristinis sive recentioribus saeculis monarchia vei respublica juribus tam' augustis, tam anliquis , tam inviolabilibus possit gloriari ? Quae omnia si semel et in hac Sancta Sede despecta atque proculcata luerint, quisnam vei princeps de regno, vei respublica de territorio possint esse securi?