Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862

Index

biles Fratres Sacrorum in Italia Antistites, qui strenue constanterque praeliantes praelia Domini minimé potuerunt cum summo animi Nostri dolore, adversantium opera, ad Nos venire, et inter Vos versari, atque huic adesse conventui, quod summopere optavissent, quemadmodum infelicis Italiae Arcbi-Episcopi et Episcopi suis Litteris summi erga Nos, et hanc Sanctam Sedem amoris et obsequii plenissimis significarunt. Neminem etiam ex Sacrorum in Lusitania Antistitibus hic adesse cernitis, ac non parum dolemus, inspecta difficultatum natura, quae obstiterunt, quominus ipsi romanum iter aggredi possent. Re­censere autem omittimus tot alia sane tristia et horrenda , quae ab hisce perversarum doctrinarum cultoribus cum incredibili Nostro ac Vestro, et omnium bonorum luctu pa­trantur. Nihil item dicimus de impia conspiratione, et pravis cuiusque generis molitioni­bus ac fallaciis, quibus civilem liuius Apostolicae Sedis principatum omnino evertere ac destruere volunt. Juvat potius hac de re commemorare miram prorsus consensionem, qua Vos ipsi una cum aliis Venerabilibus Fratribus universi catholici orbis Sacrorum Antisti­tibus nunquam intermisistis et epistolis ad Nos datis, et pastoralibus litteris ad fideles scriptis liuiusmodi fallacias detegere refutare, ac simul docere, hunc civilem Sanctae Sedis principatum Romano Pontifici fuisse singulari divinae providentiae consilio dátum, illumque necessarium esse, ut idem Romanus Pontifex nulli unquam Principi aut civili potestati subiectus supremam universi Dominici gregis pascendi regendique potestatem auctoritatemque ab ipso Christo Domino divinitus acceptam per universam Ecclesiam plenissima libertate exercere, ac maiori eiusdem Ecclesiae, et fidelium bono, utilitati et indigentiis consulere possit. Quae hactenus lamentati sumus , Venerabiles Fratres, luctuosum pláne exhibent spectaculum. Quis enim non videt tot pravorum dogmatum iniquitate, ac tot nequissimis deliramentis et macliinationibus magis in dies christianum populum misere corrumpi, et ad exitium impelli, et catholicam Ecclesiam, eiusque salutarem doctrinam ac veneranda iura et leges, sacrosque ministros oppugnari, et iccirco omnia vitia et scelera invale­scere ac propagari, et ipsam civilem societatem exagitari ? Nos itaque Apostoliéi Nostri ministerii probe memores ac de spirituali omnium populorum bono et salute Nobis divinitus commissa vei maximé sollicite, cum ,,aliter" ut sanctissimi decessoris Nostri Leonis verbis utamur ,,Nobis commissos regere non pos­simus, nisi hos, qui sunt perditores et perditi, zelo fidei Dominicae persequamur, et a sanis mentibus, ne pestis haec latius divulgetur, severitate, qua possumus, abscinda­mus" in hoc amplissimo vestro consessu Apostolicam Nostram attollentes vocem omnes commemoratos praesertim errores non solum catholicae fidei ac doctrinae, divinis ecclesiasticisque legibus, verurn etiam ipsi sempiternae ac naturali legi et iustitiae, rec­taeque rationi omnino repugnantes et summopere adversos reprobamus, proscribimus atque damnamus. Vos autem, Venerabiles Fratres, qui estis sal terrae, et Dominici gregis Custodes ac Pastores, etiam atque etiam excitamus et obtestamur, ut pro eximia Vestra religione et episcopali zelo pergatis, veluti adhuc cum summa Vestri Ordinis laude fecistis, omni cura, sedulitate et studio fideles Vobis traditos ab hisce venenatis pascuis arcere, et qua voce, qua opportunis scriptis tot perversarum opinionum monstra refellere et profligare. Optime enim scitis de summa re agi, cum agatur de sanctissimae fidei nostrae, ac de catholicae Ecclesiae, eiusque doctrinae causa, de populorum salute, et humanae societatis bono ac ') Epist. VII. ad Episc. per Ital. c. 2. Edit. Baller.

Next

/
Oldalképek
Tartalom