Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862

Index

1. CailSaS sequentes experientia exhibet. a) Complures e fidelibus non satis per­pendunt Sacramentorum generatim, et in speeie Sacramentorum Poenitentiae et Eucha­ristiae momentum. Quaenam dispositiones praerequirantur, quinam fruetus e debite fre­quentatis Sacramentis resultent, non satis ponderant. Gratiae sanctificantis, quae ex his Sacramentis reparatur et augetur, singulare pretium haud debite aestimant.Unde defectu cognitionis, erga Sacramenta exiguo feruntur amore. — b) Educatio in parentuin domi­bus suscepta ad piam Sacramentorum frequentationem non satis allicit. Parentes suas proles non multum provocant; heri et patresfamilias suos domesticos non satis excitant. — c) Respectus liumanus apud quosdam adeo invaluit, ut metu aliis displieendi facile negligant Sacramenta frequentare, quae tamen suo desiderio conformiter libenter saepius adhiberent, ac summerent. — d) Terrenorum cura, quorumdam praecipuam, imo unicam .sollicitudinem constituit. Unde nec modum, nec tempus inveniunt, quo suae animae ser­viant. Materialium nimia cura, spiritualium rectam diligentiam impedit. — ej Desuetudo, quae apud certas familias invaluit tamquam traditionalis languor a capite domus omnia membra constringit, nec facile melioribus consiliis atque exemplis vincitur. — f) Inva­luit apud complures, e frequentiori cum aliarum sectarum hominibus contactu, quidam indiferens erga omne religionis exercitium animus ; qui cum suae Religionis pretium non satis ponderant, nec eius postulatis conformiter vivunt, neque beneficia illius in sa­lutem suam noverunt convertere. — g) Quidam, dubia circa Religionem tenent, alios vero librorum perversorum lectio seducit, vei calunmiae in sacerdotes congestae a salu­tari mediorum salutis usu miserande arcent. — h) Non pauci ex iis, qui Sacramenta Poenitentiae et Eucharistiae frequentare renuunt in statu peccati vivunt, atque cum sibi vim, qua regnum coelorum rapitur, inferre nolunt, privantur suorum, quibus stringun­tur, peccatorum remedio. Quosdam consuetudo peccati constringit atque a frequentiori Sacramentorum usu retinet; alii cum rancorem erga proximos contractum minimé exuant; vei bona ablata nondum restituant, fugiunt salutare médium, unde sibi plenam pacem obtinere possent. — i) Apud aliquos, licet optimae voluntatis homines, necessarii conceptus desunt, quibus de frequentiori Sacramentorum usu opportune convicti, eadem debito modo suscipiant. Cum enim sine convictione frequentantur Sacramenta, parum animas iuvant, et cum modus in frequentatione non debitus servatur, modicus reportatur fruetus. 2. Unde-unde vero isthic in frequentandis Sacramentis Poenitentiae, et Euchari­stiae defectus proveniat, sat tristi experientia cernimus : exinde deplorandos frUCtllS procrescere. a) Ad Religionis Christianae praecipua beneficia pertinet, quod Christus Domi­nus pro salute fidelium in septem Novae Legis Sacramentis gratiarum fontes reliquerit. Unde cum ab eorum salutari usu receditur, negliguntur salutis remedia, quae Christus in ara Crucis pro salutis nostrae compendio suo nobis sanguine meruit. Nec mirum exinde totius Religionis salvificae vilescere beneficia, cum id, quod praecipuum est,

Next

/
Oldalképek
Tartalom