Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862

Index

gratiae auxilio calceat, haereditatis iure extorres possessionis paternae annulari signa­culo providet, et prostratos de suorum erratorum reatu coelestis ngni eonvivio nutrit et satiat; imo dilectionis exuberantis tantis et talibus eosdem testimoniis fovet, propter quae attoniti hunt iusti et Angeli : ut videat omnis creatura, „Misericordiam Domini esse super omnia opera Eius," nec posse hane Dei perfectionem ita enarrari vei comprehendi, prout sibi creatura — misericordiae conceptum pro suo modulo sistit. 2-do Queis quidem doctrinis Christi — etiam facta Eius consentiunt. — Deus Creator oranium humanam carnem induit, et lacte modico pastus est, per quem nec ales esurit. Reclinatur in stabulo, animantium fovetur afflatu. Pastoribus nuntiatur gaudium. Regibus suam misericordiam revelat. — Fuga sibi consulit; delitescit, ut pro sacrificio' adolescat. Ad puteum Jacob ') longiori conversationi indulget, Samaritanam alloqui et erudire dignatur; recusato cibo, animae salutem esurit; ingressus ad Samaritanos multo­rum animas lucratur. — Jairi 2) filiara redditurus parentibus, syrophenissae 3) Eum fidu­cialiter tangentis miserabilem sanguinis fluxum sanat. — In deserto auscultantibus, 4) miro modo, sua misericordia, de cibo prospicit. — Conspicit decem leprosos 5) extra civitatem squallentes, misericordia motus omnes decem sanat, licet praevideret, unum solum — et hunc alienigenam — futurum, qui daret glóriám Deo. — Cum venit ad ci­vitatem Naim, 6) obviam habét plorantem super defuncto filio viduam; idcirco baiulos sistere iubens, filium matri re'stituit.— Cum, vice una, magnó cum fervore intra quadrum domus in Capharnaum 7) doceret, íiducia baiulorum paralyticum de tecto Ilii exhibet. Interrupto sermone, paralytico et peccata dimittit et sanitatem restituit. — Langüidus 38 annorum 8) detentus paralysi, ad probaticam squallet; misertus ei Dominus robur corporis tribuit. — Clarnat coecus ad Jerichunta, 9) et appellat ad Domini Jesu miseri­cordiam ; Jesus hac voce capitur, et videre facit eum. — Rabié agitati pharisaei statuunt coram Illo adulteram, 1 0) sententiam mortis avide exspectant; Dominus eosdem mira prudentia arguit, — quare rubore suffusi recedunt, et adultera Ipsius innocentissimi Domini clementia ac potestate solvitur. — Calumniantur contra Dominum; lile tamen conversatur cum peccatoribus, et sinit se potatorem vini et amicum publicanorum vo­cari. ") — Matthaeum a telonii lucris ad suum discipulatum vocat, 1 2) eumque — nullo popularis aurae fuco insignem in Apostolum constituit, — Zachaeum 1 3) principem eorum, qui ipsimet invisi erant, — pro bonitate affectus et sinceritate desiderii, saluti­fera visitatione distinguit, eumque in remunerationem suae fidei Abrahae filium consti­tuit. — Cum Nicodemo 1 4) integras noctes transigit, volens favere humanae fragilitati, quae manifesti discipuli conditionem — propter hominum perversorum metum — ad tempus respuit, salutis tamen sincerum desiderium habuit. — In magnó praesentium pharisaeorum consessu, 1 5) in eonvivio publico mulierem, contra quam Simon pharisaeus ') Joan. 4, 6. - ') Marc. 5, 22. — ») Marc. 5, 25. - *) Joan. 6. — s) Luc. 17, 12. - «) Luc. 7, 11. — 7) Marc. 2, 1-13. — 8) Joan. 5, 5. — 9) Marc. 10, 46. - 1 0) Joan. 8, 3-12. — ") Luc 7, 34. — 1 2) Matth. 9, 9. — Luc. 19, 6. - ") Joan. 3. - Luc. 7.

Next

/
Oldalképek
Tartalom