Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1862

Index

III, E Studio Biblico Novi Foederis. Recenseantur e qiiaíiior Evang-eliis a) Doniini parabolae, et 1>) facía, in quiluis spe­ciaíim Dei in peccatorcs misericordia sistitur. Misericordias Domini iam V. Foedus abunde celebraverat, et Psaltes confidenter ait : „Misericordia Eius super omnia opera Eius." Et cum V. Foedus in Nóvum transiret, electa Dei Mater et Stella matutina salutis, in eucharistico suo apud Elisabeth Cantico, plena SpirituS. effatur:„Et misericordia Eius a progenie in progenies timentibus Eum."') Hanc misericordiam Auctor N. Foederis et verbis et factis sollicitius exponendo, afflicto homini evidentius commendaverat. 1-rao Quidem quod parabolas in hoc merito relatas attinet : hae tam multae, tam vario obtutu adumbratae, tam cordiales recurrunt, ut quisque tuto advertat, praecipuam fuisse a Salvatore nostro in id locatam curam, ut huius divinae perfectionis, infinitae quippe divinae misericordiae quo maiori conscientia, fide et amore corda mortalium tan­geret. Non modo iteratis vicibus, directe suam misericordiam contestando, aiebat: „Non veni vocare iustos, sed peccatores," „Sani non indigent medico," „Misericordiam volo, non Sacrificium" : 2) sed eandem veritatem sub imagine parabolarum, diversa occasione> ita e diverso obtutu clariorem exhibuit, ut singuli mortalium pro suae animae indigentia adverterent, quam sit haec perfectio Deo essentialis, sitque iustissiina causa, propter quam singulus in quavis afflictione et sollicitudine ad Patrem misericordiarum accedat. — En quaedam huius veritatis specimina : Proponit Dominus, quomodo seminans exit, 3) et seminat bonura semen; dein vero supervenit hostis, et seminat zizania; advertunt zizania servi e herba, quae e terra pro­germinat; patrifamilias suam de eradicando hoc iniquo germine promptitudinem offe­runt; paterfamilias ad messem usque exspectandum praecipit, ubi certo appareat : quid ut zizania, quid ut bona seges tractari debeat. In hac parabola clare exhibetur conatus ille, quo daemon eos oppugnat, qui bonum semen seminant — ne hi sibi complaceant; sistitur patrisfamilias longanimitas — ne mortalis infirmitas desperet; sistitur et diver­sus ad tempus messis zizanii et tritici exitus — ut singuli ad perseverantiae palruam contendant, nec misericordiam Dei in laxitatem degenerare posse advertant. — Alias sistit Salvator noster misericordiam sub imagine Regis, 4) qui servo iam ad vendendum destinato ingens 10,000 talentorum debitum liberaliter condonat, — nec magnitudinem debiti computans, nec aliquam specificam praestationem exinde requirens. Et ecce ! ser­vus iste, mox post receptam hanc benignissimi Regis gratiam, conservum propter aliquot obulos torquet, nec ei parcit, nisi ultimum quadrantem redderet. Ad conservorum accu­sationem nunc equidem etiam Rex iustitiae tenori insistit, verura nonnisi ideo, quia homo misericordiae beneficiuui non computaverat, eique par reddere in fratre minimé adlabo­') Luc. 1, 5'). — ') Matth 9, 12-13. - ') Matth. 13, 1-V3. — *) Matth. 18, 23-35.

Next

/
Oldalképek
Tartalom