Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1861

Index

quae quum rata fuisset habita, et vero etiam in vulgus eniissa, eiusdem executionem, ut par erat, praestolabamur. Verumtamen, refragante huic rei publico illius Ditionis Con­silio, a Magnó Duce decretum fűit editum, quo conventioni vis omnis adimitur, in eius­que locum rogata lex est Ecclesiae libertati vei maximé adversa.Id porro ex falsa pro­testantium doctrina derivatum intelligimus, qui autumant Ecclesiam in civili Imperio quoddam veluti Collegium existere, nullisqne proinde pollere iuribus, praeter ea quae concessa illi sint atque attributa a civili potestate. Id autem quantopere abhorreat a ve­ritate ecquis non intelligat? Ecclesia nempe ut vera et perfecta soeietas a divino auctore suo fu.it instituta, quae nullis circumscripta regionum finibus, nulli etiam civili subdatur imperio, suamque potestatem ac iura ubique terrarum in hominum salutem libere exer­ceat. Nec sane aliter indicant solemnia illa Christi Domini ad Apostolos verba : „Data „ est mihi omnis potestas in coelo et in terra, ite docete omnes gentes . . . docentes eas „ servare omnia quaecumque mandavi vobis." Quibus excitati vocibus Evangelii prae­cones Apostoli, repugnantibus et regibus et principibus, nullisque seu minis seu suppli­ciis deterriti demandatum sibi ministerium alacriter sunt executi. Nos itaque de saluta­ribus Ecclesiae iuribus tutandis vehementer solliciti, vix dum cogitari atque agi audivi­mus de eadem conventione iníirmanda, Nostras continuo Magnó Duci dedimus litteras ad malum hoc avertendum, atque adeo per Cardinalem publicis negotiis praepositum apud Grubernium illud instandum curavimus, ut debitae executioni conventio mandare­tur. Sed enim quum impensa omnia studia curaeque in irrituin cesserint, quod Nostri oíficii est, abrogatam contra omnes iustitia e regulás sine alterius partis consensu solem­nem conventionem Vestro in coetu, Venerabilis Fratres, palam conquerimur, et Catholi­cae Ecclesiae, Sanctaeque Sedis iura violata pessumdata vehementiori quo possumus studio reclamamus. Quae Nostrae expostulationes ut ad Badense Gubernium transmittan­tur mandavimus, simulque declaretur Archi-Episcopo Friburgensi agendi ratio tantis in <lifficultatibus adhibenda; cuius praeclari Antistitis eiusque etiam Cleri commendare satis non possumus in Ecclesiae libertate tuenda constantiam, a qua nunquam ipsos vei in sumino rerum discrimine discessuros pláne confidimus. Iam vero quum ob turbatas iteruin in Magnó Badarmn Ducatu sacras res, expo­sitamque illic novis iactationibus Ecclesiam doleremus, alia Nobis accessit molestiae causa ex nequissimo libello nuper Parisiis edito, in quem tam multa prorsus a veritate aliena, tam multa etiam absurda atque inter se pugnantia auctor congessit, ut respuen­dus potius atque aspernandus, quam refutandus videatur. Illud tamen non est ferendum, quod eo audaciae atque impietatis devenerit, ut posteaquam sacruin civilemque Ecclesiae Romanae principatum impetere non sit veritus, peculiarem quamdíim novique generis sibi fingat Ecclesiam in Galliarum Imperio ex illius sententia excitandam, quae ab auctoritate Romani Pontificis subducta sit planeque divisa. Id porro quid est aliud, quam distrahcre, ac proscindere Catliolicae Ecclesiae unitatem? De qua quidem necessaria uni­tate ita Christus Dominus ad Patrem : „Non pro eis rogo tantum, sed pro eis etiam, qui

Next

/
Oldalképek
Tartalom