Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1861

Index

45 S. Nr. XI. íanctissinms Dominus noster PIUS PAPA IX. in Consistorio secreto die 30-a pr. m. Romae celebrato sequentem Allocutionem habuit : VENERABILES FRATRES ! „Meminit unusquisque vestrum, Venerabiles Fratres, quanto animi Nostri dolore in hoc amplissimo vestro consessu saepissime lamentati simus gravissima et nunquam satis de­ploranda damna catholicae Ecclesiae, huic Apostolicae Sedi, Nobisque cum maximo ipsius civilis societatis detrimento illata a Subalpino Grubernio, atque a funestissimae rebellionis auctoribus et fautoribus in miseris praesertim Italiae i-egionibus, quas idem G-ubernium iniuste aeque ac violenter usurpavit. Nunc vero inter alia innumera et semper graviora vulnera sanctissimae nostrae religioni ab ipso Gubernio, et nefariae conspirationis homi­nibus indesinenter inflicta dolere cogimur, DilectumFilium Nostrum clarissimum vestrum Collegam, ac vigilantissimum Neapolitanae Ecclesiae Archi-Episcopum pietate ac vir­tute conspicuum, quem hic praesentem intuemini, militari manu fuisse comprehensum, et a proprio grege cum ingenti bonorum omnium luctu avulsum. Omnes autem norunt quomodo eiusdem Gubernii et rebellionis satellites omni dolo et fallacia pleni, atque ab­ominabiles facti in viis suis veterum haereticorum molitiones et furores renovantes, et contra sacra omnia debacchantes, Dei Ecclesiam, si fieri unquam posset, funditus ever­tere, et catholicam religionem, eiusque salutarem doctrinam ex omnium animis radicitus extirpare, et pravas quasque cupiditates excitare et inflammare connitantur. Hinc, omni­bus divinis humanisque proculcatis iuribus, et ecclesiasticis censuris omnino spretis, Sa­crorum Antistites audacius in dies a propriis Dioecesibus expulsi, atque etiam in carce­rem missi, et quamplurimi fideles populi suis orbati pastoribus, et utriusque Cleri viri miserandum in modum divexati, omnibusque iniuriis exagitati, et Religiosae Familiae extinctae, earumque Sodales ex suis Coenobiis eiecti, ad rerum omnium inopiam redacti, et Virgines Deo Sacrae panem emendicare coactae, et religiosissima Dei Templa spoliata, polluta, et in latronum speluncas conversa, et sacra bona direpta, et ecclesiastica pote­stas, ac iurisdictio violata, usurpata, et Ecclesiae leges despectae et conculcatae. Hinc publicae depravatarum doctrinarum scholae constitutae, et pestiferi libelli et ephemeri­des e tenebris emissae, ac late per omnia loca immanibus huius scelestae coniurationis sumptibus dissipatae. Quibus perniciosissimis et abominandis scriptis sanctissima fides, religio, pietas, honestas, pudicitia, pudor, omnisque virtus oppugnatur, ac vera et incon­cussa aeternae naturalisque legis, ac publici, privatique iuris principia, praecepta ever­tuntur, et legitima cuiusque libertás, proprietas impetitur, ac domesticae cuiusque fami­liae et civilis societatis fundamenta labefactantur, omniumque bonorum fama falsis cri­minationibus , maximisque laceratur conviciis, et effrenis vivendi, et quidlibet audendi licentia, omniumque vitiorum et errorum impunitas maiorem in modum fovetur, propa­gatur, ac promovetur. Nemo vero non videt quam luctuosa omnium calamitatum, scele­Nr. 1266. Allocutio Summi Pon­tificis; sym­bolae prolllo rursum offe­rendae.

Next

/
Oldalképek
Tartalom