Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1861

Index

36 scimus, ut quemadmodum post veniam ab Eo tributam, inter densas tenebras, quibus universa terra fűit obdueta, inirnicorum suorum mentes illustravit, qui horrendi facinoris poenitentes revertebantur percutientes pectora sua, ita in hac tanta nostrae aetatis cali­'gine velit ex inexhaustis infinitae suae misericordiae thesauris caelestis ac triumphatri­cis suae gratiae eíFundere dona, quibus omnes errantes ad unicum suum ovile redeant. Quaecumque autem futura sint investigabilia divinae suae providentiae consilia, ipsum Christum Jesurn Ecclesiae suae nomine rogamus, ut Vicarii sui causam , que Ecclesiae suae causa est, iudicet, eamque contra hostium suorum conatus defendat, ac gloriosa victoria exornet et augeat. Ipsum item exoramus ut perturbatae societati ordinem tran­quillitatemque restituat, et optatissimam pacem tribuat ad iustitiae triumphum, quem ab Eo unice expectamus. In tanta enim trepidatione Europae totiusque terrarum orbis, et eorum, qui arduo funguntur munere moderandi populorum sortes, Deus unus est, qui Nobiscum et pro Nobis pugnare possit : ludica nos Deus , et discerne causam nostrum de gente non sancta : da pacem Domine in diebus nostris , quia non est alius qui pug net pro nobis , nisi tu Deus noster. Pestini, die 6-a Április 1861. Tenoré altissimi decreti aulici ddo 6-ae pr. m. Nr. 536 editi Sororibus de SSmo Salva­tore nuncupatis ac Viennae in Suburbio Schottenfeld domiciliatis facultas tribuitur, ut ad sarciendos sumtus pro restauranda ordinis sui domo requisitos intra fines regni Hungá­riáé pia subsidia coliigere possint. Quodipsum nexu intimati ab Exc. Consilio Regio Lo­cumtenentiali Hungarico sub do 27-ae Április a. c. Nr. 8950 eatenus ad me dimissi pro congrua notitia hisce significo. Pestini. die 9-a Április 1861. Josephus m. p. Archi-Episcopus. Nr. 455. Sororibus Salvatorianis subsidiorum collectio in­dulge tur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom