Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860

auctoritatem et jurisdictionem toto orbe absque ullo impedimento exercendam. Atque ita pláne decebat, ne catholieo orbi ulla oriretur occasio dubitandi, impulsu fortasse civi­lium potestatum, vei partium studio duci quandoque posse in universali procuratione gerenda Sedem illám, ad quam propter potiorem principalitatem necesse est omnem Eccle­siarn convenire. Facile autem intelligitur quemadmodum eiusmodi Romanae Ecclesiae Principatus, licet suapte natura temporalem rem sapiat, spirituálém tamen induat indolem vi sacrae, quam habét, destinationis et- arctissimi illius vinculi, quo cum maximis Rei Christianae rationibus coniungitur. Quod tamen nil impedit quominus ea omnia, quae ad temporalem quoque populorum felicitatem conducunt, perfici queant, quemadmodum gesti a Romanis Pontificibus per tot saecula civilis regiminis história luculentissime testatur. Cum porro ad Ecclesiae bonum et utilitatem respiciat Principatus de quo loqui­mur, mirum non est, quod Ecclesiae ipsius hostes persaepe illum convellere et labefactare multiplici insidiarum et conatuum genere contenderint : in quo tamen nefaria illorum molimina, Deo Ecclesiam suam iugiter adiuvante, in irritum serius ocius ceciderunt. Iam vero novit universus orbis quomodo luctuosis hisce temporibus infestissimi Catho­licae Ecclesiae et huius Apostolicae Sedis osores abominabiles facti in studiis suis, ac loqaentes in hypocrisi mendacium hanc ipsam Sedem, proculcatis divinis humanisque iuribus, civili, quo potitur, Principatu spoliare nequiter adnitantur, idque assequi stu­deant non manifesta quidem, uti alias, aggressione, armorumque vi, sed falsis aeque ac perniciosis principiis callide inductis, ac popularibus motibus malitiose excitatis. Neque enim erubescunt nefandam populis suadere rebellionem contra legitimos principes, quae ab Apostolo clare aperteque damnatur ita docente : Omnis anima potestatibus sublimiori­bus subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo : quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt ipsi sibi damna­tionem acquirunt. (*) Dum vero pessimi istiusmodi veteratores temporalem Ecclesiae dominationem aggrediuntur, eiusque venerandam auctoritatem despiciunt, eo impudentiae deveniunt ut suam in Eccclesiam ipsam reverentiam et obsequium palam iactare non desinant. Atque illud vei maximé dolendum, quod tam prava agendi ratione sese pol­luerit non nemo etiam ex iis, qui uti Catholicae Ecclesiae filii, in ipsius tutelam atque praesidium impendere debent auctoritatem, qua in subiectos sibi populos potiuntur. In subdolis ac perversis, quas lamentamur, machinationibus praecipuam habét partém Subalpinum Gubernium, a quo pridem omnes norunt quanta et quam deploranda eo in Regno damna ac detrimenta Ecclesiae eiusque iuribus , sacrisque Ministris fuerint inlata, de quibus in Consistoriali potissimum Allocutione die XXII Ianuarii MDCCCLV habita vehementer doluimus. Post despectas hactenus Nostras ea de re iustissimas recla­mationes Gubernium ipsum eo temeritatis modo progressum est, ut ab irroganda univer­(*) S. Paul. Ep~ ad Rom. c. XIII. v. X. et seq.

Next

/
Oldalképek
Tartalom