Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860
42 Summi Pontificis, tum plenariam Indulgentiam quatuor praecipuis festivis diebus Sanctissimae Yirgini sacris, nempe Immaculatae Conceptionis, Nativitatis, Annunciationis, et Assumptionis, dummodo Sacramentali Confessione peracta, Eucharistiae Sacramento suscepto, atque ut supra orantes festis illis diebus, vei infra earum Festivitatum octavas visitent Templum , in quo ex designatione Ordinarii ereeta sit haec Pia Societas, ita tamen ut Episcopi in suis Dioecesibus ubi Socii reperiuntur alia Templa valeant ad praedictum eífectum designare. Denique concessit, ut omnes commemoratae Indulgentiae per modum suffragii applicari possint animabus in Purgatorio existentibus. Nos interea dum ex animo laetamur de mirifico hujusce Societatis incremento, pro eo quo fungimur munere vehementer optamus universum Orbis Catholici Clerum ejusdem Institutionis esse participem. Id vero probe consonat Summi Pontificis desiderio,qui paterna gaudet charitate gregem sibi commissum sub auspiciis Immaculatae Virginis collocare, ut Fideles in tantis necessitatibus ac periculis de die in dies ingravescentibus Sanctissimam Dei Matrem habeant Patronam, et Tutelarem. Quare animadvertentes in nonnullis Dioecesibus supradictam Auream Coronam expleri non posse, vei ob Sacerdotum penuriain, vei ob Missarum onera praesertim Capitulis, et Communitatibus Religiosis inhaerentia, quibus ipsi gravantur, id cepimus consilii, ut firma primaeva Institutione reliqui Sacerdotes, quantum in ipsis est, aliquo Missarum numero valeant huic saluberrimo operi se ipsos associare. Facto igitur verbo cum Sanctissimo, omnes totius orbis Presbyteros maximopere exhortamur, ut si nequeant praefatae Aureae Coronae sese adscribere, velint tamen ad supradictum eífectum trés, aut duas, aut u nam saltem Missam ad libitum infra annum celebrare, neque hoc tenuissimum munus ipsos pigeat; pientissima enim Virgo Immaculata eos in suam clientelam accipiet, peculiaribus gratiis locupletabitur, et juxta cujuscumque meritum copiosam recklet retributionem. Et quo fiant in hisce votis obsequendis alacriores, Sanctitas Sua rescripto diei decimae octavae Junii anni miilesimi octingentesimi quinquagesimi noni concessit cuique Sacerdoti ut supra celebranti Plenariam Indulgentiam semel in mense lucrandam : omnibus vero utriusque sexus fidelibus Plenariam Indulgentiam largitus est die Festő Purificationis Beatae Mariae Virginis sub iisdem conditionibus, quae supra de aliis quatuor festivitatibus relatae sunt, quas omnes Indulgentias fidelibus quoque defunctis applicabiles benigne concessit. Precamur insuper unumquemque Sacrorum Antistitum, et Religiosarum Communitatum Praesides, ut per viros eorum cura designandos praefatorum Sacerdotum subscriptiones colligant, easque centrali piae Societati in Urbe Romae constitutae significare velint, quo in generáles tabulas , vulgo Registra referantur, nec non de eorum obitu renunciare, ut ipsorum animae peculiari modo suffragia obtineant juxta mentem etiam Summi Pontificis piae Societatis Patroni. Ad Epistolarum vero commercia faciliora reddanda, exteri Episcopi poterunt per Apostolicae Sedis Nuntios, vei negotiorum Praepositos eas mittere ad Eminentissimum Cardinalem a publicis negotiis Pontificis Maximi :