Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860

2 S. Petri Cathedram fides, amor et observantia, atque omni ex parte se prodit acerbissi­mus Vestrum omnium dolor ob notissimas , in quibus versamur tribulationes, nequissi­mis illorum hominum consiliis et molitionibus, qui acerrimum Catholicae Ecclesiae, huic Apostolicae Sedi, ac Beati Petri patrimonio inferunt bellum, ac iura omnia divina et humana funditus delere connituntur. Ac per Yos ipsi Dilecte Fili Noster, ac Venerabiles Fratres — nec non Dilecte Fili vei facile intelligere potestis, quam vehementer Nos de­lectati simus hisce egregiis religiosissimae Vestrae mentis sensibus, qui catholicis Anti­stitibus pláne digni, amplissimas merentur laudes et paternam Nostram in Yos caritatem summopere excitant et augent. Ne int ermittatis vero ardentiore usque studio clementis­simum misericordiarum Patrem orare et obsecrare, ut velit Nos seniper adiuvare et con­solari in omni tribulatione Nostra, utque omnipotenti sua virtute omnes Ecclesiae suae sanctae, et huius Apostolicae Sedis hostes ad veritatis, iustitiae, salutisque semitas redu­cere dignetur. Optime autem nostis, quae quantaque sit temporum perturbatio et iniqui­tas, neque ignoratis qiiibus pravis opinionibus quibusque perversis omnis generis frau­dibus et machinationibus fabricatores mendacii et perversorum dogmatum cultores omnium mentes animosque corrumpere, et si fieri unquam posset divinam nostram reli­gionem funditus evertere connituntur. Quocirca Dilecte Fili Noster, Venerabiles Fratres et Dilecte Fili divino auxilio freti pro Yestra eximia pietate ac zelo ne desinatis maiore usque alacritate et contentione strenue praeliari praelia Domini et catholicae Ecclesiae causam impavide tueri, Vestrique muneris partes sedulo implere, ac fideliurn, qui Yestrae vigilantiae sunt commissi saluti provide sapienterque consulere, et inimicorum hominum fallacias detegere, et tela retundere. Denique pro certo habeatis velimus, praecipuum esse qua Vos in Domino prosequimur., benevolentiam. Cuius quoque certissimum pignus accipite Apostolicam Benedictionem, quam ex intimo corde profectam Yobis ipsis Dilecte Fili Noster, Yenerabiles Fratres, ac Dilecte Fili, cunctisque Clericis, Laicisque fidelibus cuiuscumque Vestrum curae traditis peramanter impertimur. Dátum Romae apud S.Petrum die 24. Novembris anno 1859. Pontificatus Nostri anno Decimoquarto. Pilis P. P. IX." Coloczae, die 3-a Januarii 1860. Nr." 27. Extranei ci­tra relatio­nem Ordina­riatui prae­vie praestan­dam haud co­pulenter. Q uod altiores normales Ordines abhinc jam antea identidem intimati relate ad matrimo­nia per extraneos, seu tales, qui Monarchiae Austriacae subditi non sunt, his in oris contrahenda districtim exigunt : idipsum ope rescripti ab Exc. C. R. Cultus et Institu­tionis publicae Ministerio in mutua cum Exc. C. R. Rerum Externarum et Internarum, Justitiae item Ministeriis cointelligentia ddo 22-ae Novembris pr. a. Nro 17,602 editi rursum inculcatur, ut nimirum Curati in conciliandis extraneorum matrimoniis summám attentionem adhibeant, cautelasque eatenus praescriptas rite observent. Quapropter ad

Next

/
Oldalképek
Tartalom