Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860

Thematum Clero Curato Archi-Dioecesis Colocensis anno 1858 propositorum. I. £ Theologia Dogmatica : Qnid religio ? Qnae eius orig'o ? An homlnes ad eognitionem Iinius soli sibí ipsis relictí, vei vcro mediante divina revelatíone pervcneriní ? — Qnapropter doceatur una: jinm, et quid valeat ratio in uegotio religionis secnndum (idein catfiolicam ? Religio in genere definiri potest : quod sit ligámén reciprocum inter Deum et homines; vei vero, quod sit vinculum, quo homo Deo, tamquam suo principio et fini ultimo virtute fidei, spei et charitatis spiritualiter copulatur. Theologi interim distinguere solent inter religionem obiective. et religionem sub­iective consideratam. Illám definiunt, quod sit: complexus veritatum, relationum, et exhinc manantium officiorum; motivorum item et mediorum in ordine ad destinationem nostram consectandam et olim consequendain necessariorum. Hanc vero, quod sit : veri­tatum harum cognitio, et huic cognitioni conformis vitae agendae ratio. Quantum ad originem religionis : hanc immediate a Deo repetendam esse, nemo ambigere potest. Nisi enim Deus se mox primo homini formaliter revelasset,illumque de iis, quae ad ipsius destinationem pertinent, edocuisset: homo non tantum ad eognitionem Dei non, sed nequidem ad sui ipsius conscientiam pertingere potuisset. Veritatem hanc egregie comprobat infelicium illorum sane plurimum deplorandus status, qui extra consortium humánum sine omni entis alicujus rationalis influxu inter feras ferarum more adolescunt. Hi nempe praeter speciem humanam, et hanc etiam multum deturpatam, ex homine nihil, quod in homine humánum est, habent. Porro idem evincit et illa conside­ratio, quod nulla unquam exstiterit gens, nulla natio, quae non suam, quam profitebatur religionem, a diis repetiisset. Haec enim universalis totius generis humani fides rationem suae existentiae alibi habere nequit, nisi in primitiva illa revelatione, qua Deus se primo homini mox in creatione manifestavit. Quod veritati huic ipsae quoque sacrae paginae suffragentur, monendum non est, quum hae primorum hominum cducatorem ipsumDeum fuisse, apertis doceant verbis. Gen. 2. 3. Quibus tamen minimé volumus adstruere rationem humanam aliunde iam exeita­tam et excultam prorsus impotem esse ad id : ut ope suarum facultatum sibi in creati­one inditarum ad Dei, et eorum certam eognitionem pervenire possit, quae prima prin­cipia omnis religionis et moralitatis efficiunt. Doctrina haec multum abluderet a doctrina Ecclesiae catholicae, haeresimque seculi XVI-i saperet, utpote cuius antesignani refor­matores, quemadmodum voluntati humanae liberum arbitrium : ita rationi humanae omnem spiritualia cognoscendi potentiam abiudicarunt. Caute quippe distinguendum est

Next

/
Oldalképek
Tartalom