Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860
17 I ^si© Nr. IV. llustrissimum ac Reverendissimum Dominum Alexandnim Csajágliy, Episcopum Csanadensem,SS. TheologiaeDoctoremCollegiatum, die 7-a m. c. moribundorum Sacramentis provisum, anno aetatis suae 50-o, posteaquam Dioecesim 9 annis utPastor vigilantissimus zelosa cum sollicitudine gubernasset, ad aeternitatem evocatum esse dolenter cum eo hisce significo, ut cum memoratus Antistes ceu Archi-Dioecesis Colocensis filius et quondam Sacerdos suffragiorum in hac Dioecesi communionem retinuerit : cuncti DD. Presbyteri pro anima illius tria Missae Sacrificia omnipotenti Deo offerre meminerint. Coloczae, die 13-a Februarii 1860. Aequitatis fraternaeque charitatis ratio deposcit, ut ii, qui Parochis subsidiariam in cura animarum praestant operám, tantisper dignius et praesentium temporum indigentiarumque adjunctis magis ac hucdum correspondens annuum percipiant salarium. Hocipsum, quod in compluribus Patriae nostrae Dioecesibus jani obtinet, ut in hac quoque Archi-Dioecesi constituatur, majorem urgentioremque in modum vei ideo est exoptandum, quod isthic potissimum locupletiora, ac alibi sint Beneficia Parochialia, quodve redditus hujusmodi Beneficiorum eum imprimis íinem habeant praestitutum, ut curae animarum, quantum fieri potest, melius efficaciusque consul atur. Non enim Sacerdoti Parochia, sed Parochiae Sacerdos datur, huicque ubi ad curam animarum rite peragendam opus est, requisiti pro ratione indigentiarum, unus aut plures Cooperatores secundum dictamen Concilii Tridentini Sess. 21. de Ref. Cap. 4. adjunguntur. His igitur cunctis debitam in considerationem sumtis annuum Cooperatorum salarium adusque in sexaginta florenis C. M. defixum, posthac ad centum florenos Y. A. elevandum et in hac quantitate jam decursu hujus anni solvendum praesentibus decerno, plenam locans fiduciam, tum Parochos huic constitutioni promtum morém gesturos, tum Cooperatores hujusmodi Parochorum benevolentiam debita gratitudine prosecuturos esse. Coloczae, die 20-a Februarii 1860. Gubernium Principatus Schwarzburg-Sonderhausen constituit, ut de nativitate prolium illiö ab extraneis progenitarum, concernenti Regimini extractus matriculares submitterentur. Ad reciprocam vicém reddendam Exc. C. R. Cultus et Institutionis publicae Ministerium ddo 22-ae pr. m. Nr. 849 in mutua cum Exc. C. R. rerum internarum Ministerio cointelligentia decrevit, ut si quae proles per subditos Principatus SchwarzburgSonderhausen intra ambitum Monarchiae Austriacae seu legitimo , seu illegitimo thoro generarentur, illarum baptismales litterae pari modo, quemadmodum de casibus obitus tenore circularium ddo 31-ae Maji 1858 Nr. 838 abhinc dimissarum praescriptum est, Regimini Suae Majestatis Sacratissimae via Ordinariatus substernerentur. .— Quodipsum DD. Curatis pro congrua notitia et observantia hisce significo. Coloczae, die 22-a Februarii 1860. 1 Nr. 289. Obitug AlexandriCsaj ághy, Eppi Csanadensis annunciatur. Nr. 334. Annuum Capellanorum salarium elevatur. Nr. 339. Principatus Schwarzburg-Sonderhausen subditorum de prolibus isthic natis extractus matriculares exhibendi.