Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1860

Fratres, cunctisque Clericis, Laicisque fidelibus cuiusque vestrum vigilantiae commissis peramanter impertimur." „Dátum Romae apud Sanctum Petrum die 19. Januarii Anno 1860. Pontificatus Nostri Anno Decimoquarto." Tristes encyclicae hujus epistolae tenores manifeste produnt, situm Sanctissimi Patris nostri, et — quia a salute capitis cumprimis dependet salus corporis, — totius Ecclesiae nostrae afflictum ac impendentibus periculis refertum omnino esse. Primitivus, e quo calamitas haec promanat, fons adeo est cognitus, ut de eo verba facere haud necessum esse existimem; silentio attamen praeterire non possum illám potissimum ex infensis Religioni placitis, perversisque principiis, ambitione item ac exorbitante domi­nandi cupidine repetendam esse. Ilaec vitiorum congeries, pacto cum revolutione foedere, legali proprietati stabilitoque publicis Europae tractatibus rerum ordini vim inferre per­git, nec ulla malarum artium genera dedignatur, modo ea ad praestitutos sibi fines pos­sint conducere. Hinc est, quod ipsa Solii pontificii dignitas, sacrique patrimonii securi­tas, atque subliinis etiam personae Christi in terris Vicarii libertás haud exiguo expo­natur discrimini. In hac rerum convulsione quo alio possumus confugere, ubi consolationem quae­rere, quam in Deo salutari nostro, qui ut sacrae testantur litterae, moerentes erigit sospi­tate; cujus consolationes laetiíicant animam íidelem; qui bonus est et confortans in die tribulationis. Et quemadmodum adusque jam fecimus, ita porro etiam confugiemus in jugi piaque oratione ad hanc consolationis scaturiginem, ad gratiarum Patrem, ejusque Filium nnigenitum, Statorem Ecclesiae sanctae, qui penes eam usque saeculorum finem se perse­veraturum promisit; confugiemus ad intercessionem immaculatae Matris, cujus virginitate fecunda humano generi obvenerunt proemia, quam Ecclesia semper compellat consola­tricem afflictorum, auxilium christianorum. Precibus autem no stris, quas pro Ecclesiae Capite persolvendas, identidem signanter per Circulares ddo 17-ae Julii a. p. Nr. 1125, item ddo 3-tiae Januarii a. c. Nr. 17, necnon pastorales ddo 5-ae curr. Nr. 235 litte­ras commendavi, postliac Collectam „pro Papa" jungemus, quam ab omnibus Presby­teris in Missis privatis aeque ac solennibus, dum per rubricas licuerit, et donec praesens calamitas duraverit, sumendam hisce ordino. Orationis verő fervorem strenua virium contentione fulciemus promtique erimus cum ad contestandos — si opus fuerit — facto etiam nostrae erga Sanctissimum Patrem filialis pietatis sensus , tum ad profitenda ac intrepide semper et ubique defendenda sana principia, e contrario autem impugnanda illa placita, quibus veri de virtute ac vitio conceptus nefarie confunduntur. Quod reli­quum est, fideles curae et sollicitudini nostrae creditos crebrius adhortemur : ut stent firmi in ficle, doctrinis variis et peregrinis nolint abduci, obturent aures suas nefariis Circ LitKrae ISf.0 Nr. III.

Next

/
Oldalképek
Tartalom