Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

77 Nr. XVII. ©sb' Coloczae, die 20-a Decembris 1859. Alexander Lukácsy Societatis hungaricae, quae pro colendis hortis coaluit (magyar kertészeti társulat) Secretarius Pestini redigit ac typis vulgat pagellas sub nomine „Kerti gazdaság" quae cum de recta hortorum cultura et in specie de rationali arbores fructife­ras tractandi modo agant : idcirco ad illas tum DD. Curatos , tum Docentes Dioecesis meae hisce reflectendos esse censui. XT 1862 ' 326" Pagellae „Kerti gaz­daság" an­nunciantur. Coloczae, die 20-a Decembris 1859. E duardum Skvor ex Tapsony, Comitatu Siimeghensi oriundum , 38 annorum, R.Ca­tholicum, conjugatum, postremo Docentem et Communitatis Notarium in Csömör, ob maleversationis crimen ad unius anni carceris poenam condemnatum atque in sequelam hujus , editis a C. R. Locumt. Sectione Budensi ddo 9-ae Novembris a. c. Nro 31340 ordinibus conformiter ab instituenda posthac seu privatim seu publice juventute arcen­dum esse DD. Curatis pro congrua notitia et directione hisce significo. VT 1863 ' 329" Eduardus Skvor ab of­ficio docendi amotus. Coloczae, die 21-a Decembris 1859. R elationem Societatis Marianae , quae ad promovendas in Africa centrali Missiones ca­tholicas coaluit, pro 185 8/g typis editam , ad quemlibet vice-arcbi-diaconalem districtum in tribus exemplis cum eo hisce transpono, ut DD. Curati et fideles memoratas Missiones piis suis symbolis porro quoque succollare velint. Nr. 1868. Relatio de Missionibus Africae Cen­tralis Clero transponitur. Coloczae, die 21-a Decembris 1859. Arithmeticum libellum sub titulo : „Számolási gyakorlatkönyv a népiskolák számára az austriai császárságban," 25 xris Val. Austr. venui prostantem vigore ordinum ab Exc. C. R. Cultus et Institutionis publicae Ministerio ddo 22-ae pr. m. Nr. 14819 edito­rum in omnibus catholicis Scholis elementaribus, in quibus lingua viget hungarica, pro^ institutionis libro adhibendum esse DD. districtualibus Scholarum Inspectoribus et loca­libus Directoribus nexu rescripti a C. R. Locumtenentia Serbo-Banatica ddo 4-ae curr. Nro. 18611 isthuc dimissi hisce cum eo significo, ut memoratum libellum in requisitis exemplis ope proximi bibliopolae ocyus procurent. -VT 1861 325' Libellus a­rithmeticus pro scholis hungaricis praescribi­1 tur.

Next

/
Oldalképek
Tartalom