Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

§. 6. Sic igitur justis respective statutis finibus, tam jurisdictioni Tribunalis Inqui­sitionis, quam Ordinariorum Praesuluui auctoritati, persuasum Nobis fűit certam et tutam rationem procedendi contra Sacerdotes in Sacramenti Poenitentiae administratione, ut praefertur, delinquentes assertam per Nos fuisse. Yerum quum deinde Nobis ex parte nonnullorum Ecclesiasticae pacis zelo flagrantium fuerit insinuatum, in hujusmodi met­hodi executione novis perturbationibus procul dubio aditum apertum iri propterea, quod nemo esset, qui in casibus discrepantiae, judicium proferret; quoniam delictum idem in certis quibusdam circumstantiis ad Tribunal S. Officii, in aliis vero ad Ordinarii judicium deferendum fore statueramus; ac praeterea demonstratum Nobis fuerit, quod, dempto in aliquibus circumstantiis metu denuncitationis eidem inquisitionis Officio faciendae,id sane sublatum dici poterat, quo maximé homines a patrando tam pernicioso, et profligato delicto retraherentur. Idcirco Nos, praedictam iterum perversam praxim in utrisque praefatis Literis Nostris reprobatam, atque proscriptam, eorum nempe, qui in administ­rando Poenitentiae Sacramento, complicis nomen, cum absolutionis denegatione, quatenus reticeatur, a poenitente rescire contendunt, praesentium quoque tenore damnantes, et reprobantes, nec non confirmantes statutam pertinentiam cognitionis hujusmodi causarum praedicto Inquisitionis Officio, quoties delinquentis actus iis circumstantiis quas in secun­do dictis Literis Nostris latius expressimus, conjunctus existet, nec non obligationem denunciandi eidem Officio Confessarium quemque, hujusmodi delicti memoratis circum­stantiis convestiti reum, excepta tamen ab hujusmodi denunciationis onere ipsa persona poenitentis in causa propria, juxta id, quod in ipsis praefatis Literis per Nos decretum, et in praesentibus superius relatum fűit; ad reliquas in futurum perturbationes averten­das, et praecavendas, omnibus mature pensatis , auditisque prudentium virorum, et in illis rebus apprime peritorum consiliis, Nostris motu proprio, et certa scientia sequentes ordinationes, et leges ab omnibus, ad quos respective pertinet, et pertinebit in posterum, omnino tenendas, atque observandas, earumdem praesentium tenore, et Apostolica aucto­ritate edicimus , et promulgamus. §. 7. Imprimis itaque, exceptis dumtaxat personis Poenitentium in causa propria, ut supra declaratum est, quas quidem justis ex causis ab omni denunciationis onere exi­mimus, et pro exemptis in tali casu semper haberi decernimus, omnibus et singulis, qui Sacerdotem aliquem sive Saecularem, sive Regularem, (cujuscurnque gradus, et conditio­nis, et cujuscurnque Ordinis Congregationis, et instituti, etiam speciali, et individua men­tioné digni, ad hoc, ut praesenti sanctione comprehendatur, existat) quocumque alio modo, praeterquam ex ipsa Confessione a semetipsis apud eum peracta, cognoverint in administrando Poenitentiae sacramento interrogasse poenitentem de nomine complicis, eidemque indicare recusanti absolutionem denegasse; sive id fecisse intellexerint propter adhaesionem praedictae reprobatae praxi, aliave de causa erroneae opinionis suspiciones ingerente; sive id etiam per imprudentiam egisse, et per actum praefatis destitutum circumstantiis, propter quas, juxta praecedentem Constitutionem Nostram

Next

/
Oldalképek
Tartalom