Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

Curiaeque Generális in Monté Citatorio, ac in Acie Campi Florae de Urbe, ut moris est affigi, et publicari, sicque publicatas, et affixas, omnes et singulos quos illae concernunt, perinde arctare, et afficere, ac si unicuique eorum nominatim, et personaliter intimatae fuissent : utque ipsarum praesentium Literarum transumptis, seu exemplis, etiam impres­sis, manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo alicujus Personae in Ecclesiastica Dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides, tam in judicio, quam extra illud, ubi­que adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae, vei ostensae. §. 8. Nulli ergo omnino hominum liceat paginam lianc Nostrae voluntatis, sanctio­nis, praecepti, mandati, et derogationis infringere, vei ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Dátum Romae apud Sanctam Mariam Majorem Anno Incarnationis Dominicae millesimo septingentesimo quadragesimo primo Kalendis Junii, Pontificatus Nostri Anno primo. CONSTITÜTIO BENEDICTI XIV. de dato 9-ae Decembris 1749 qua Tribunali Sanctae Inquisitionis in Portugalliae, et Algarbiorum Regnis adjudicatur cognitio Pertinetitiae Causarum contra Confessarios exquirenles a Poenitentibus complicum nomina cum denegatione absolutionis. Eaque in re delinquentes, etiam sine suspicione pravi dogmatis, eidem inquisitionis Ofjicio denunciari jubentur. BENEDICTUS EPISCOPUS SERYUS SERVORUM DEI. Ad futuram rei memóriám. Apostoliéi Ministerii Nostri non minus esse putamus, ad suborientes abusus eradicandos idonea remedia comparare, quam opportunas rationes praescribere, quibus servatis ipsa exhibita remedia vim suam obtinere, et optatum effectuni reipsa edere valeant. §. 1. Sane quum Nobis innotuisset nonnullos esse in florentissimis Portugalliae, et Algarbiorum Regnis Presbyteros Sacramenti Poenitentiae Ministros, qui a poenitentibus nomen personae ipsis in peccato, quod confessi fuerant complicis, aliquando etiam locum habitationis ejusdem complicis, exquirebant, absolutionem quoque Sacramentalem iis denegando, qui eorum inquisitionibus satisfacere recusarent. §. 2. Nos Venerabilium Fratrum Archi-Episcoporum, etEpiscoporum per ea regna constitutorum zelum excitare non omisimus, ut omne suum studium, operamque confer­rent ad eas respective Dioeceses, in quibus presbyteri sic delinquentes existerent, a tam pernicioso malo liberandas, ex quo oblocutiones, et scandala, et non Ministrorum tantum,

Next

/
Oldalképek
Tartalom