Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

58 Nr. 1190 208' Docentis sta­tioM.-There­siopoli com­plenda. vr £191 A • 209" Docentis sta­tio Kulae complenda. Syndici complurium Archi-Dioecesis hujus Ecclesiarum hucdum quibusdam emolumentis in usu fructuum terrarum, pecunia parata etc. consistentibus perfruebantur : idcirco tales in eorum possessione posthac cum eo relinquendi sunt, ut labores ac fatigia cum alio adjungendo Syndico deinceps partituri emolumenta quoque cum illo ex aequo partiantur. Quodsi vero Syndici erga praedictam emolumentorum partitionem obtineri nullatenus pos­sent : hoc in casu Syndicus actu fungens in indiviso emolumentorum adusque habitorum usu relinquatur, Socio vero eidem adjungendo titulo remunerationis 5—10 flni Val. Austr. e fisco Ecclesiae dependantur. Ad 3-tium. Quoniam integritás bonorum Ecclesiae, Sacrae item suppellectilis alia­rumque rerum ad Ecclesiam quoquo modo pertinentium status nonnisi e Rationibus et Inventariis eatenus praestandis Ordinariatui non secus ac Exc. Regimini innotescere pos­sunt : eapropter quemadmodum Rationes Ecclesiae, ita etiam Inventaria rerum ad Eccle­siam pertinentium quolibet anno in tribus exemplis exhibere oportebit. Ad 4-um. Ecclesiarum, Sacrorum item fundatorum ac Piarum Fundationum prae­existentia Capitalia erga annuum 6 °/o censum elocata, erga eundem censum etiam post 1-am Novembris a. c. relinqui quidem possunt; ast si hujusmodi Capitalia per debitores subin edicta renumerataque fuerint: haec — quoniam tenore §. 994. Codicis leg. civ. Austr. a Capitalibus erga pupillarem securitatem elocatis titulo census plus quam 5 per centum desumere cautum est — nonnisi erga quinque procentualem censum elocanda, reddituum­que pro sacris Missae Sacrificiis annue persolvendis exinde resultantium partitionem ad amussim Clavis eatenus praestitutae computandam et instituendam esse, suapte intelligitur. Coloczae die 1-a Augusti 1859. Scholae elementáris classis prima in circulo quinto civitatis Maria-Theresiopolitanae Do­cente linguae hungaricae et illyricae perinde gnaro providenda est. Pro statione hac complenda, cui praeter annuum 400 flnorum Val. Austr. salarium titulo census hospitii 40 flni Val. Austr. adnexi sunt, concursus usque 5-am Septembris a. c. duraturus hisce cum eo indicitur, ut illám consequi cupientes recursus suos ad Magistratum lib. reg. civi ­tatis M.-Theresiopolitanae ceu Scholae Patronum directos et requisitis documentis instruc­tos Districtus Maria-Theresiopolitani Vice-Archi-Diacono, Parocho Hegyesensi exhibeant. Coloczae die 2-a Augusti 1859. P ro complenda Docentis statione Scholae in oppido Kula trans canalem sitae concursus usque 6-am Septembris a. c. duraturus annunciatur. Emolumenta illius sunt : 1. In pecunia parata 189 flni Val. Austr. — 2. Tritici mixti 26 metretae Austr. — 3. Ligni focalis 4 orgiae. — 4. Straminis 4 orgiae. — 5. Candelarum sebacearum 12 librae. — 6. Liberum hospitium. Statio haec linguae hungaricae et germanicae peritiam deposcit, quam obtinere cupientes supplices suos libellos debite documentatos Districtus medii Tibiscani Vice­Archi-Diacono, Parocho Kernyensi exhibeant. Coloczae die 2-a Augusti 1859. JOSCphUS m. p. Archi-Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom