Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

55 que Nostrum, et huius S. Sedis Principatum quovis modo factos et appellatos, et eos­dem actus irritos omnino illegitimos, et sacrilegos esse declaramus, atque decernimus. Insuper in omnium memóriám revocamus maiorem excommunicationem, aliasque ec­clesiasticas poenas et censuras a sacris Canonibus, Apostolicis Constitutionibus, et Ge­neralium Conciliorum Tridentini praesertim (Sess. 22. cap. 11. de Reform.) decretis inflictas, et ulla absque declaratione incurrendas ab iis omnibus qui quovis modo tem­poralem Romani Pontificis potestatem impetere audeant: in quas proinde eos omnes misere incidisse declaramus qui Bononiae, Ravennae, Perusiae, et alibi civilem Nostram, et huius Sanctae Sedis potestatem, et iurisdictionem, ac Beati Petri patrimonium opera, consilio, assensu, et alia quacumque ratione violare, perturbare, et usurpare ausi sunt. Dum vero officii Nostri ratione compulsi haec non levi certe animi Nostri do­lore declarare, et edicere cogimur, miserrimam tot filiorum caecitatem illacrimantes a clementissimo misericordiarum Patre humiliter enixeque exposcere non desistimus, ut omnipotenti sua virtute efficiat, ut quamprimum optatissimus illucescat dies, quo et ipsos filios resipiscentes, atque ad officium reductos iterum paterno sinu cum gaudio excipere, et omni perturbatione sublata ordinem tranquillitatemque in tota Pontificia Nostra ditione restitutam videre possimus. Hac autem in Deo fiducia suífulti ea quoque spe sustentamur fore, ut Europae Principes, uti antea, ita hoc etiam tempore suam omnem operám in temporali Nostro, sanctaeque huius Sedis principatu tuendo, et integra servando consociatis studiis consiliisque impendant, cum eorum cuiusque vei maximé intersit, Romanum Pontificem plenissima frui libertate, quo Catholicorum con­scientiae in eorumdem Principum ditionibus commorantium tranquillitati rite consul­tum sit. Quae quidem spes augetur, propterea quod Gallicae copiae in Italia degentes, iuxta ea quae Carissimus in Christo Filius Noster Gallorum Imperátor deciaravit, non modo nihil contra temporalem Nostram et huius S. Sedis dominationem agent, immo vero eamdem tuebuntur atque servabunt. Quod ope Circularium Ordinum ddo 15-ae Februarii a. c. Nr. 379 abhinc editorum DD. Curatis intimatum fűit, ut nimirum de nativitate prolium a Subditis Magni-Principatus Badensis his in oris generatarum matricularem extractum a tymbro immunem isthuc sub­mitterent : idipsum sensu rescripti a C. R. Locumt. Serbo-Banatica ddo 6-ae Julii a. c. Nr. 10167 et a C. R. Locumtenentiae Sectione Budensi ddo 10-ae curr. Nr. 20453 horsum dimissi etiam relate ad proles subditorum Principatus Reuss-Greizensis rite observandum esse hisce significo. Nr. 1132. Principatus Reuss- Greiz­ensis subdi­torum depro­libus isthic natis relatio facienda. Coloczae, die 19-a Julii 1859. Cir«. lillerat 1859 Hr. XII.

Next

/
Oldalképek
Tartalom