Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859
Index
45 Ilocumtenentiae C. R. Serbo-Banaticae Praesidium ope rescripti ddo 14-ae pr. m. Nr. ——— ad me dimissi siffnifícavit : e recentissima C. R. Supremae Politiae Praefecturae praea. O Jdispositione, Ministeriales ddo 16-a Maji 1849 et ddo 29-ae Mártii 1852 ordines, qui adusque per Austriam duntaxat inferiorem vim habuerunt, deinceps in omnibus Imperii Austriaci ditionibus vigorem obtenturos esse. Tenore horum Ordinum omnibus domorum heris incumbit obligatio de illis individuis, quae in domicilium aut servitium ad se recipiunt vei a se dimittunt, concernenti Jurisdictioni relationem faciendi. Hac in re cumprimis ad §-um 9-um supraprovocatorum ddo 16-ae Maji 1849. ordinum reflectendum est, sensu cujus „Superiores institutorum educatoriorum cum publicorum tum privatorum, convictuum item ac domorum religiosarum, necnon nosocomiorum et xenodochiorum, — sive isthaec instituta e fundo publico sive e privatorum subsidiis sustententur, — apud concernentem Jurisdictionen! insinuare tenentur omnes eos, quos ipsi ad institutum sibi creditum seu ut famulos, seu ut inhabitatores recipiunt et exinde dimittunt. — Quapropter Dioecesis meae DD. Curatos hisce impensius provoco, ut praedictos Ordines eo magis observent, quo certius est, hanc de insinuandis concernente loco famulis, aliisve domus incolis normám ad procurandam conservandamque securitatem publicam permultum conferre. Coloczae, die 15-a Maji 1859. JOSephüS m. p. Ar ehi-Epis copus. E Nr. 869. De individuis in domicilium vei servitium receptis aut exinde dimissis concernenti Jurisdictioni ininsinuatio facienda. rationibus pensionalis fundi pro Docentibus et Cantoribus Archi-Dioecesis hujus sublevandis recentius coadunati per concernentem Administratorem praestitis ac debite censuratis patet, eundem fundum cum fine anni 1858 in pecunia parata 2745 flnos 14 xros C. M., in obligatoriis vero litteris 7277 flnos 30 xros C. M., sicque universim 10,022 flnos 44 xros C. M. effecisse. Quoniam post fundi hujus approbationem et anno 1857. in Archi-Dioecesi publicationem, DD. Curati et Docentes quorundam Districtuum mox, alii autem anno saltem prioré symbolas suas eidem inferre coeperunt, factum est : ut tres Districtus, signanter : Districtus medius Colocensis, Superior Tibiscanus et Maria-Theresiopolitanus adusque jam pro duobus, ceteri vero pro uno duntaxat anno obtingentias suas persolverint. Quapropter ad inducendam uniformitatem praesentibus statuitur: ut supranominati tres Districtus a symbolis anno currente pendendis supersedeant, reliqui vero Districtus easdem symbolas posthac in Valuta Austriaca computandas praefixo tempore et modo dependant. — Quodipsum pro congrua notitia et observantia hisce eo subnexo significatur, quod conferendae pensionis annus, qui juxta §-um 8-um statutorum fuisset 1861 propter supraattactam causam futurus sit 1862-us. Coloczae, die 19-a Maji 1859. Nr. 916 160 Rationes de pensionali Docentium et Cantorum Fundo pro anno 1858 praestitae.