Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

6-o Sub administratione Sacramenti fidelis populus praecinente Cantore partim Actus fidei, spei et charitatis, partim hymnum Spiritus S. invocatorium cantabit. 7-o Nisi tempore nimis arctatus fuero, horis postmeridianis Sacramentum Confir­mationis non administrabo, sequentem ordinem diurnum observaturus: Hora 7-a matutina in Ecclesia parochiali Sacrum lectum celebrabo, sub quo pane Eucharistico accessuros ad Communionem fideles reficiam, postea autem ambonem conscendam, sermonemque sacrum ad populum dicam ita tamen, ut ubi me die dominico vei festő morari contigerit, inibi concionem cum Sacro parochiali junctam ac per Curatum loci dicendam perinde haberi oporteat; dein usquedum Confirmandi debite dispositi collocatique fuerint, ad domum parochialem divertam, unde ad Ecclesiam reversus continuo — nisi adjuncta diebus Do­mini et Festis aliud suaserint — usque meridiem confirmabo, post meridiem vero visita­tioni vacabo et prout per tempus licuerit etiam catechisabo. Atque haec sunt, quae intuitu hujus paternae visitationis concernentibus DD. Curatis cum eo significanda esse censui, quod nimiopere in votis mihi sit, ut occasione illa quaevis profanae festivitates, convivia item frugalitatem excedentia omnino vitentur. Cet era supremum animarum nostrarum Pasíorem exorans, ut qui mihi dedit operis hujus suscipiendi consilium, de sua benignitate largiatur etiam perficiendi auxilium, me piis ad aras precibus commendo. Coloczae, die 20-a Mártii 1859. Josephus m. p. Archi-Episcopus. Ordo ad recipiendum Archi-Praesulem. 1-o Archi-Episcopus mox post adventum suum e Parochia ad Ecclesiam — Presbytero ei crucem praeferente — inter campanarum puJsum processionaliter deducetur, ad cujus fores Parochus rocheto et stóla indutus, Paciílcale illi ad deosculandum praebebit porrigetque eidem aspersorium. 2-o Ubi Archi-Episcopus ad aram majorem pervenerit, ílexorium ante aram positum occupabit, Parochus vero ad cornu Epistolae se collocans, facie versus Archi-Praesulem nonnihil versa, intonabit sequentes versiculos, choro cum organo respondente : X. Protector noster aspice Deus, Et respice in faciem Christi tui. Salvum fac servum tuum. Deus meus sperantem in Te. jtí. Mitte ei Domine auxilium de sancto. Et de Sión tuere eum. Nihil proficiat inimicus in eo. Et íilius iniquitatis non apponat nocere ei.

Next

/
Oldalképek
Tartalom