Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

Sic etenim Deo, sic salutaribus Caesaris et Regis nostri Apostoliéi votis, sic Yobisipsis facietis satis. Ceterum nolumus hac vice ultro Yestra texere officia, sed illud duntaxat animarum imprimis Curatores monitos esse cupimus, ut Parochi Yestros Cooperatores suspiciatis ut conservos, diligatis ut fratres, erudiatis ut filios; Cooperatores vero Paro­chos Yestros observetis ut seniores, colatis ut patres, sequimini ut magistros : mutuis spectati zeli ac probitatis exemplis ad aemulanda meliora quaevis charismata invicem stimulantes, fraternitatem diligentes, et altér alterius onera portantes, ut adimpleatis legem Christi. Denique Fratres Filiique dilectissimi, obsecraraus Yos per miseri­cordiam Dei, ut exhibeatis corpora Yestra hostiam viventem, Deo pia­centem (Rom. 12, 1); contentiones inter Yos non sint, ubi enim contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum (Jac. 3, 16.). Yos estis Presbyteri in populo Dei, et ex Vobis pendet anima hominum (Judith 8, 21.); excu­bate itaque in custodia Sanctuarii et ministerio Altaris, ne oriatur indignatio super filios Israel (Num. 18,5.), et custodite depositum fidei devitantes profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes erraverunt in fide (I. Tim. 6, 20.). Quae sursum sunt sapite, non quae super terram (Coloss. 3, 2.); Omnes honorate, Deum timete, Regem honorificate (I. Petr. 1, 17.); in omni ora­tione et obsecratione petitiones Yestrae innotescant apud Deum: pro Regibus et omnibus, qui in sublimitate sunt (I. Tim. 2, 2.); et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum custodiat corda Vestra et intelligentias Vestras in Christo Jesu (Philipp. 4, 6.). Gratia Domini nostri Jesu Christi, et charitas Dei, et communicatio S. Spiritus sit cum omnibus Vobis. Amen. (II. Cor. 13, 13.) Dátum Coloczae in aedibus Residentiae Nostrae Archi-Episcopalis, Dominica Septuagesimae in vigesimam Februarii incidente, anno reparatae salutis millesimo octingentesimo quinquagesimo nono. Josephus m. p. Archi-Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom