Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859
Index
fuisse; tum quia eadem Júlia post Theresiae obitum fidem sibi datam ocyus exsolvendam ursit; tum demum, quia fine effectuandi promissi ambo eoram parocho eomparentes factara et acceptatam promissionem futuri matrimonii incunctanter recognoverunt. d) Prioribus accedit, quod Bartholomaeus pláne in mortem coniugis, cuius inra adulterio yiolavit, iam etiam sicarios conducendo, ea utique intentione, ut cum Júlia matrimonio iungi queat, machinatus fuerit, quod nefarium molimen licet effectu non secuto in sensu §. 36. Instructionis pro Judiciis Eccles. in se dirimens, aut rectius valoris matrimonii impedimentum haud constituat, est tamen circumstantia multum gravans. Ad II™' Legitimatio prolis sublato etiam nefors per dispensationem impedimento in casu allato per subsequens matrimonium non obtineretur. Sic namque in litteris Alexandri III. anno 1172 ad Episcop. Exon. exaratis , et in cap. 6. „Qui filii sunt legitimi" (Libr. IV. Tit. 17.) contentis dicitur : „Si . . vir vivente uxore sua aliam cognoverit, et ex ea prolem susceperit, licet post mortem uxoris eandem duxerit, nihilominus spurius erit íilius , . . praesertim si in mortem uxoris prioris alteruter eorum aliquid fuerit machinatus", et summarium cap. 4. (loc. cit.) sic enunciat : „Illegitima proles est, quam viro vivente uxor ex adulterio concepit, sive cum adultero, sive cum viro moretur " (et vice versa.) Unde ceu nulli dubio subiacens regula statuitur inter Canonistas, ut proles per subsequens matrimonium legitimetur, necesse esse : ut eo tempore, quo proles generata est, inter eius parentes matrimonium adminus per dispensationem possibile fuerit. Ast dubium sólet moveri, an in casu emergente prolis conceptionis, vei tantum nativitatis tempus debeat attendi? Sunt, qui existimant, sufficere ad legitimandam per subsequens matrimonium prolem , si matrimonium inter parentes eius tempore nativitatis fieri poterat, licet tempore conceptionis prolis adhuc nequiverit. (Ita Sanchez de matrirn. 1. 8. d. 7. n. 19. Pont. eod. tit. libr. 11. c. 3. n. 2. Anaclet. tr. 13. dist. 3. n. 33. Bonac. p. 3. n. 5. et Salm. ib. n. 47. Ileiffenstuel Tom. IV. pag. 98. nr. 39.) etc. Subtilem hanc quaestionem immortalis memoriae Benedictus XIV. in responsivis suis litteris ad Archi-Episcopum S. Dominici in insula Hispaniola ddto 5-tae Decemb. anni 1744 datis, indecisam reliquit, et nisi his verbis mentem suam, non quidem ut ait, ex auctoritate Apostolicae Sedis, sed meram privati Doctoris personam sustinens circa deutralem quaestionem enunciavit : „An . . . pro statuenda prolis legitimatione eiusdem nativitatis tempus attendi debeat, an praeterea habenda sit ratio temporis eiusdem conceptus, in (hac) controversia satis ardua, quum inveniantur textus textibus contrarii, cumque Doctores Doctoribus, Tribunalia Tribunalibus adversentur, si a Nobis iudicium Nostrum in casibus particularibus interponendum foret, non aliter id a Nobis fieret, quam secundum sententiam in Tribunalibus et Curia illius regionis receptam, in qua esset pronunciandum." Videtur nihilominus laudatus Pontifex magis propendere in sententiam, quae conceptionis tempus attendendum esse statuit, nam in citatis suis responsivis litteris reliqua inter ait : ,,legitimationem prolis per subsequens matrimonium tunc duntaxat locum habere, quum copula intercesserit inter liberum et liberam, non autem ubi altér ex parentibus matrimonio ligatus foret." Igitur e mente Benedicti XIV. ut proles per subsequens matri-