Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859
Index
preces vocales divinam implorarunt gratiam, ad examen conscientiae facilius proceditur. Solita deprecatio Sanctissimi in reparanda sacrilegia, et movenda corda opportune agit. Ut adeo in huius systematis laudem biographus *) S. Ignatii merito dixerit : illud esse inter exhortationes singillativas, et systema exercitiorum S. Ignatii discriminis, quod intercedit inter aliquot singillativorum medicaminum notitiam, et totius artis medicae scientiam, ex cuius principiis pro individuorum ncccssitate, indole, diversarum infirmitatum natura in quantitate et proportione optima suggeruntur efficacissima média. Huius theoretici asserti veritatem satis probat d) Experientia. Haec sane pulcherrima maximi nominis virorum exempla exhibet, quorum (metanoia) mentis conversio ex superatis sacris exercitiis coepit. Augustinus Theiner seipsum in exemplum statuit **). P. Tobias Lohner vero complura exempla adducit ***). — Aut quae&o ubi facilius in clero, indifferentismus grassari incipit, nisi ubi neglectis sacris exercitiis, vocationis conscientia incipit minui ? Qui ordines religiosi magis Spiritum suorum sanctorum fundatorum conservaverant, nisi qui eorundem praxim in annue servandis sacris exercitiis iugiter secuti sunt? Qui viri stupenda pro Ecclesia Christi praestabant sacrificia, nisi qui ut Carolus Borromaeus, Salesius, Yincentius a Paula, Alphonsus et alii exercitia sacra ore, calamo, exemploque commendaverant? Nec mirum, nam e) Exercitia sacra ipse Dominus Deus commendat, cuius Spiritu regitur Ecclesia.— Certum est, exordia plani exercitiorum a S. Ignatio redacti in illám vitae huius sancti cadere epocham, cum nec cor, nec ingenium ita cultum habuit ut prorsus ordincrio modo huius libelli confectio explicari valeat. — Certum est haec sacra exercitia non simplicem, sed positivam habere approbationem Ecclesiae. Magni nominis Paulus III. in Bulla ,Pasfcoralis officii' de ultimo Julii 1548, ita inter cetera loquitur : „Nos igitur, qui documenta, et exercitia huiusmodi (np. S. Ignatii) examinari fecimus, et quae . . . pietate ac sarclitate plena, ad aedificationem et spirituálém profectum fidelium valde utilia, et salubria esse et fore comperimus . . documenta et exercitia praedicta, ac omnia, et singula in eis contenla, tenore praesentium, ex certa scientia nostra, approbamus, collauda.nus, ac communimus ; hortantes plurimum in Domino, omnes et singulos, Christi fideles, ubilibet constitutos , ut tam piis documentis et exercitiis uti, et illis instrui devote velint." f) — Alexander VII. vero omnibus clericis, et laicis qui similibus sacris exercitiis per octiduum vacant, plenarias indulgentias concessit. ff) 2. Si ad eam partém quaestionis transire placcat, quae fructus s. exercitiorum in specie enarandos haberet — confitendum venit: Spiritus sancti gratiam haud posse ad puncta redigi. Spirat enim ubi et quomodo vult. Si adsit cordis liberalitas in persolvendis *) Bouhours prodiit in germanico Viennae 1835. **) Geschichte der geistlichen Bildungs-Anstalten. Mainz 1835. in prologo pag. XX XVI. ***) In opere „Institutiones theologiae mysticae." +) Conf. Operis Exercitia Sp. procurante R. P. Roothaan, in edit. quinta. Romae 1854. proemium pag. XIV. ff) In Brevi apostol, de 12. Oct. 1657.