Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1859

Index

Juste mirabatur Dávid dum gentes contra Christum Regem et doctorem a Deo con­stitutum fremere vidit, qui insuper est filius Dei naturalis, sicut nos ab ipso Messia audire facit, quem porro sic inducit loquentem: 7) Dominus etc. Dominus seu Jehova, Deus Páter dixit ab aeterno et moclo quoque dicit; nempe Páter Filium dicendo generat, ideo Filius vocatur Verbum, generat vero opere incessabili, nam in operationibus Dei ad intra non potest fieri ulla mutatio; ergo dixit : idem est: ac dicendo genuit ab aeterno et hodie quoque generat. Hodie seu non in tempore, sed in aeternitate, quae est continuum hodie, quia non habét dierum et noctium vicissitudines. (Si igitur Christus ab aeterno genitus est a Patre, re cte credimus cum esse Deum, de Deo,... consubstantialem Patri.) Genui te, non per gratiam, sed naturaliter, tamquam filium meum naturalem, con­substantialem. 8) Postula a me. Domínium Christi super gentes ab aeterno decretum fűit, sed de­cretum hoc inclusit etiam orationem Christi, qua conditionem, sub qua ejus regrmm pro­pagare voluit; ideo Jesus Christus tam frequenter oravit pro suis discipulis, tum sibi coaevis, tum vero illis, qui credituri erant in Ecclesiam (Joan. 17, 20.) Gentes, non solam nationem judaicam, sed omnes populos, ut regnuin tuum sit catholicum, seu ut clarius exponunt verba : terminos miversales terrae. Nec Dávid, nec ullus altér Rex tam magnum habuit impérium, unde patet haec de Jesu et ejus Ecclesia catholica esse intelligenda. Hucusque Messiás impio populorum incredulorum conatui opposuit decretum Patri s de regno suo super omnes gentes. Regnat vero super fideles charitate, super incredulos ira vindicativa, ut hoc ipsum Páter ad Eum dixerat, sicut sequitur : 9) Virga ferrea, seu potentia insuperabili et dura, cuius virtutem sentient in ruina sibi inferenda, quam exprimit vox: „confringes eosseu regna in Christum incredula cor­ruent et cessabunt, ut história ostendit. Similitudo : tamquam vas figtili : denotat summám facilitatem, qua Christus D. ruinam inferet regnis anti-christianis. Sic tamquam vas figuli confracta sunt vasta imperia Romanorum et Graecorum ob persecutiones Christo D. et Ecelesiae illatas. Chorus uterque. Chorus uterque cum pietate audivit tremendum Dei decretum de dominio Christi, deque incredulorum ruina, ideo nunc ambo simul serio provocant reges ad serviendum Christo : 10—13) Et nunc reges. etc. Apprehendite disciplinam, seu instructionem, doctrinam Messiae. Textus modernus hebraicus habét : „bar naschscheku" osculemini filium, nempe Dei, Jesum Christum i. e. adoretis; nam osculum genuum vei pedum apud orientales erat signum adorationis. Hic psalmus 2-dus est breve compendium históriáé Ecclesiae Christi, quia describit

Next

/
Oldalképek
Tartalom