Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858

Index

^í© Nr. XVIII. E x incidenti recursuum circa proventuale tributum (Jövedelmi adó, @inf0ntmcn|icuer) a redditibus imprimis Ecclesiarum, piarum fundationum et Beneficiorum ecclesiasticorum qua ratione solvendum, a compluribus e Clero Curato isthuc formatorum : ad tollendas quasvis intuitu quaestionati tributi perplexitates, sequentem edere constitui instructionem ex ipsis praeexistentium eatenus normalium ordinum tenoribus haustam adeoque ab omni­bus et singulis Dioecesis meae Curatis exacte et conscientiose observandam. §. 1. Yigore legis de tributo proventuali ope Altissimarum ddo 25-ae Április 1850 Patentium litterarum latae omnes cujuscunque generis pro ven tus fixi, quos persona vei res aliqua undeunde percipieridos habét, tributo proventuali obnoxii sunt. §. 2. Sensu hujus legis objectum tributi sunt fixi proventus annui, — subjectum vero ipsa persona vei res, quae proventus illos percipiendi jure pollet. §. 3. Immunitate a proventuali tributo gaudent : a) nosoeomia, xenodochia, et uni­versa pia instituta, ast relate ad illos duntaxat proventus, quos titulo sustentationis e caes. reg. Aerario, aut e fundis publicis vei demum a Communitate annue pereipiunt; — b) capitalium illorum census, quos percipiendi jure gaudens probaverit, quod omnibus per annum perceptionibus computatis, tiniversi proventus 300 flnos C. M. seu 315 flnos Yal. Austr. non superent; — c) denique salaria vei pensiones annuae, si percipiens probaverit, quod huc intellectis etiam aliis quibusvis nefors proventibus, universi ejus redditus 600 flnos C. M. seu 630 flnos Val. Austr. non excedant. §. 4. Redditus annui, qui praeexpositas summás superant, tributo proventuali sub­jacent; — et relate quidem ad ipsam contributionalem quottam : a) redditus e sylvis pro­venientes, lucrum arendatoris (non tamen ipsius in arendam elocantis) item redditus e sedecimis fruetuum resultantes, — porro census in genere a capitalibus obvcnientes tributo quinque procentuali obnoxii sunt; — b) salaria vero , gratialia vei pensiones annuae et universim proventus fixi, quos Ecclesiastici a Communitate vei e piis fundationibus perei­piunt, tributo 1 flni a centum subjacent, — quod non tantum a summarum §. 3. memorata­rum supernatantia, sed ab universa proventuum summa dependitur. §. 5. Erga factam interpellationem, Exc. C. R. Financiarum Ministerium ddo 31-ae Maii 1855 Nr. ~ Ecclesias et pia quaecumque instituta a pendendo proventuali tributo exempta haud esse cum eo deciaravit, quod a) in tributo, relate ad proventus Ecclesiae, piasque fundationes emetiendo in considerationem summi nequeat, num census rite persol­vantur, persolutique in occurrentes indigentias expendantur vei vero capitali adjiciantur? b) quod attamen casum in illuni, si pia quaepiam fundatio, recte ob hujusce tributi solu­tionem incapax insuffieiensque redderetur fini fundationali satisfaciendi, comprobata rite hacce facti specie, concernenti Administratori integrum maneat aut plenam ejusdem fun­Nr. 1953. Circa tribu­tum a pro­ventibus Ec­clesiarum et piarum fun­dationum de­pendendum observandae normae.

Next

/
Oldalképek
Tartalom