Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858

Index

74 qui tam funestum exitum habuit, ex immensa Dei bonitate requiem capiat sempiternam et. lux perpetua luceat ei. Coloczae die 10-a Augusti 1858. Sacratissima Caesareo-Regia Apostolica Majestas tenore altisshnae ddo. 17-ae Julii a. c. resolutionis Oppidum Baja ad conditionem Civitatis promovere atque C. R. Circulari Juris­dictioni in Zombor immediate subordinare dignata est. Cum in hujus consequentiam Magistratus Bajensis publicorum negotiorum admini­strationem relate ad territórium civitatis ab ejate Districtuali Officio 1-a Septembris a. c. recepturus sit, eapropter hoc ipsum nexu rescripti a C. R. Locumtenentiae Serbo-Banaticae Praesidio ddo. 9-ae curr. Nr. í^í? isthuc dimissi pro congruaCleri notitia hisce significatur. Coloczae, die 16-a Augusti 1858. In trivialibus Scholis Apathinensibus una Docentis Statio vacans effecta concursui publico exponitur, quacum sequentia eraolumenta conjuncta sunt : 1. In parata pecunia 150 fl. C. M. 2. Tritici mixti 40 metretae austriacae. 3. Ligni mollis focalis 10 orgyae. 4. Liberum hospitium. Qui stationem lianc, quae linguae germanicae peritiam deposcit, consequi voluerint, suos eatenus recursus necessariis documentis provisos usque 23-tiam Septembris a. c. Di­strictus superioris Bács Vice-Archi-Diacono et Parocho in Bezdán exhibeant. Coloczae die 16-ta Augusti 1858. Nr. 1188. Opus J. Kiss „Commenta­rius in loca intellectudif­ficiliora qua­tuor Evange­liorum" an­nunciatur. 1 ypis Archi-Episcopalis Lycei Agriensis editum est opus sub titulo : „Commentarius in loca intellectu difficiliora quatuor Evangeliorum", quod Joannes Kiss in Archi-Episcopali Lyceo Agriensi Studii Biblici utriusque foederis Professor in eorum praecipue usum con­cinnavit, qui examen prosynodale subire obligantur. — Pretium voluminis in 8-vo 29 phi­lyras complectentis, in 2 finis nunc currentis monetae conventionalis defixum est, et exempla ope hujatis Cancellariae Archi-Episcopalis acquiri possunt. Coloczae, die 16-a Augusti 1858. In absentia Suae Excellentiae Arclii-Episcopalis Joannes Nehiba m. p. Cons. Episcopus Tinniniensis et Vicarius Generális. Nr. —. Concursus pro Docentis Statione in Apathin. Nr. 1185. Baja ad con­ditionem ci­vitatis ele­vata.

Next

/
Oldalképek
Tartalom