Kalocsai Főegyházmegyei Körlevelek, 1858

Index

24 quod nullius utut saluberrimi instituti profectus sperari posset, si illud tempus in eius exe­cutione exspectetur, quando a spontanee concurrentibus ultro frequentabitur. — Utique c) Et Parentes parum rem adiuvant, qui cum ipsi in similibus Scholis instituti non fuissent, se tamen beatos reputant. — Non tamen omnis parens ita stipes est, ut malit pro­les suas in simili ruditate succrescere. Quin multi perspiciunt ex novarum cumprimis cir­cumstantiarum indigentia : suis prolibus et Religionis uberiorem cognitionem et praecipuo­rum calculorum atque legendi scribendique artis magnam necessitatem fore. Quid quod et Parentum animi, debita commendatione, lucrifieri possint ? d) Insuper ex parte politicae iurisdictionis, et localium primorum non adsunt effi­cacia média. — Equidem propter simile institutum concertare cum fidelibus, et scopum per executiones prosequi non omnibus videtur opportuna ratio. Sunt tamen praesto et moralia média, quae si non agant prima vice, applicanda sunt septies, et septuagesies septies. Si non proficiant semel adplicita, proficient postmodum— adminus his continuo et indesinenter adplicitis, suo officio in morali imputatione Curatus satisfecisse censebitur, etsi verberibus aut carceribus abstineat. e) Non leve est impedimentum, quod docentes trivialium Scholarum iam secus multum occupati, hoc onere graventur , et solutionem pláne non accipiant. — Utique optandum foret, ut fatigio competat remuneratio, et qui tam est assiduus, ut Scholis ferialibus festivas quoque adiiciat, festivo quoque salario gaudeat. — Si tamen adhibitis opportunis mediis isthoc impedimentum superari nequeat, quid me­lius, ut cesset dominicalis institutio, vei ut docentes ex sanctioribus et altioribus rationibus provocentur, ne se huic oneri subtrahant. Nec enim contemnenda est remunera­tio , quam impleti cűm zelo officii suppeditat recta conscientia, et supei'iorum sequitur re­cognitio. Accedit succrescentis aetatis maior in illos adhaesio. Nec diffitendum, quod detur in rebus modus. Sane exempla docent, quod Parochis etiam hoc obtutu sint varia média prae manibus. Et quanta in mundo sine speciali solutione tractantur. Ipsa haec circumstan­tia ut magis attentionem concernentium excitabit, ita certiorem nanciscetur medelam. Nec O ' obliviscendum ex succrescentibus iuvenibus postmodum primores locorum constituendos, quorum bene doctorum stabit arbitrio conferre remunerationem fatigio, quod sibi impen­sum grati recolent. f) Quid dicamus ad temporis circumstantiam ? Nam non paucos offendit, sanctifi­candae diei dominicae quasi violatio. Utpote cum tempus sacrum magis quieti et pietatis exercitiis, quam scholasticis occupationibus impendi debeat. — Equidem certo constat, spi­ritui Ecclesiae nulla instituta praeiudicare debere; simulque hunc spiritum ad omnia insti­tuta, quae sunt in Ecclesia transferendum esse. Nec posse rem probari, si totum hoc Scho­larum dominicalium exercitium ad siccam institutionis theoriam reducatur, duretque nimium prolixo tempore. — Interim cum aliud tempus assignari nequeat, cum cetera, quae praeter Religionis doctrinam occurrunt, uti scriptura, lectio, calculi et rerum memorisatio non instar principális obiecti, aut adminus omnia practice et facili methodo tractari debeant,

Next

/
Oldalképek
Tartalom