Lakatos Andor - Sarnyai Csaba Máté (szerk.): 1848/49 és ami utána következett… Válogatott dokumentumok a Kalocsai Érseki Levéltár 1848-1851 közötti anyagából - A Kalocsai Főegyházmegyei Gyűjtemények kiadványai 1. (Kalocsa, 2001)

II. Egyházi tanácskozmányok és reformtörekvések

II. EGYHÁZI TANÁCSKOZMÁNYOK ÉS REFORMTÖREKVÉSEK inchoato a Domo Dei judicis, cetera iám sua velut sponte prospere vertant, indicentur adminicula, quibus cleri ipsius intellectualis, et religioso-ecclesiastica cultura promoveri, ejusdemque in spiritu regeneratio optimo proventu perfici possit. Quocirca nominatim projectetur a., modus erigendarum Bibliothecarum Districtualium, item b., inducendorum et frequentandorum Exercitiorum spiritualium, quibus nihil efficacius ad gratiam, quam accepimus per impositionem manuum renovandam. ­2- 0 Quoniam dicente S. Augustino: Ille tantum novit recte vivere, qui novit recte orare; nec quisquam oratione sua se unquam meliorem, sed talem omnino in vita, qualem in orationis studio comperit; - qui autem non orat deum, ille, teste S. Chrysostomo, mortuus est: suggerantur adminicula, quibus Decr. syn. Tridentinae de persolutione Horarum Canonicarum, per quas utpote Ecclesia inde ab incunabulis (:Ephes. V. 19. cf. Actor II. 42. III. 1. XVI. 25:) suis uno velut omnium Ministrorum suorum (:olim et fidelium:) ore, Deo indesinens sacrificium laudis, - in unione illius divinae intentionis, qua ipse Unigenitus Patris olim in terris Deo laudes persolvebat - exequi contendit, effectus procuretur. ­3- 0 Cum lux nostra sic debeat lucere coram hominibus, ut glorificent Patrem nostrum, qui in coelis est; malevolorum antem hominum imprudencia obmutescat, nihil habens unde vituperet Ministerium nostrum: recenseantur causae, ob quas ecclesiastici ordinis reverentia in dies magis defluit; - indicentur ea, quae ex hoc capite Clero vitanda sunt, demum indigitentur regulae, ad quas Clerus externas actiones in vita sociali, domestica, in conversatione publica et privata, in habitu, gestu, incessu, conformare debeat, quo alii ex ipso sumant quod imitentur. 4- 0 Proponatur: qua modalitate coordinanda Parochos inter et Cooperatores mutua correlatio, ut inter ipsos fraterna charitas, unanimitas, fiducia, candor, ingenuitas, meliorumque charismatum aemulatio, salva legali subordinatione, stabiliatur, foveaturque. 5- 0 Exponatur: Quis modus foret ineundus, ut in promotione ad beneficia parochialia, attenta debita qualificatione et armis servitionum, ceteris paribus, digniores dignis praeferantur? Qualiter in hunc finem Examina Concursualia a Syn. Tridentina praescripta in usum revocanda? quibus item limitibus tam habilitas ad beneficia, quam etiam jus praesentandi definiendum? 6- 0 Suggeratur modus, quo praecaveatur, ne alieni aeris contractione seu congrua, seu massae posthumae Clericorum praegraventur; item substernatur optima methodus massas defunctorum posthumas quam expeditissime manipulandi, ac ut ajunt purisandi. 7- 0 Cum per legem novellarem Art. 20. §. 3. Status publicus indemnisationem et dotationem Clero Curato promiserit, depromatur opinio a.) an, et quatenus totalis in aere parato dotatio per statum publicum, cum independentia et libertate Ecclesiae componi possit? b., an majus emolumentum ex hac dotatione sperare liceat? c., an praestaret ut status publicus solummodo tenuiter dotatis ad exsequandam congruam subveniat? d., an praestet partem ad minus Congruae in agris latifundiis et naturalibus, vel potius totam in pecunia percipere? e., an census lecticalis et stolaris proventus porro retinendus, vel potius sufferendus videatur? anve horum redemptio in sola pecunia, vel solis naturalibus, an in utroque simul procuranda? Porro f., Quae claris pro classificatione Beneficiorum assummenda? g., quid titulo congruae cujusvis classis beneficiatis, quid item h., eodem titulo cooperatioribus tribuendum? quidve hi Parochis, nisi gratuito accomodarentur - titulo provisionis cedendum haberent? Denique i., an aequum videatur, ut populo catholico contributio, aut onus quodcumque imponatur, ad provisionem et emolumenta a sacris catholicis alienorum quoque ex communi seu procurandam seu succolandam? 8- 0 Quoniam in proximo est, ut Patroni Ecclesiarum oneribus ac juribus suis renuncient, proponatur: qualiter jus Patronatus reorganisandum? - qualis influxus Communitatibus in exercendis hujus juris partibus, item administratione fundorum et peculii Ecclesiarum, nec non politiae ecclesiasticae - salva libertate et juribus Ecclesiae - tribui possit? ­9- 0 Cum in fideli populo fidem labefactari, charitatem refrigescere, Sacramentorum frequentationem aliaque religionis ecercitia negligi, ac pari passu mores prolabi, vitia et 60

Next

/
Oldalképek
Tartalom